Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 229, S. 207
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 229, S. 207
ln nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Sciant om- nes presentes et ad noticiam nasciture transeat posteritatis. quod ego Waltherus Bart. civis Spirensis, una cum uxore mea Edelinde annueniibus pueris nostris omnes redditus nos- tros, in decimis, pratis, censibus et universis proventibus, quos in villa Waltdorfi titulo proprietatis possedimus, ad ho- norem Dei omnipotentis et gloriose genitricis eius Marie et omnium sanctorum, pro animarum nostrarum et omnium pa- rentum nostrorum perpetua salute, conventui feminarum con- versarum in Spira, que penitentes appellantur, contulimus. Statuentes, ut dum vivimus bona illa in nostra sint potestate et dictus feminarum conventus singulis annis duodecim mal- dra siliginis inde percipiat, defunctis vero npbis ambobus cum omni integritate percipiendi conventui cedat. Si vero aliquo casu emergente conventus ille feminarum in Spira esse de- sierit, et locus, in quo habitant, ab eisdem penitus deseratur, tunc et ipsum habitacionis locum cum bonis predictis in Walt- dorff et universis possessionibus, quas ex donacione nostra ubicunque possederint, ad maiorem ecclesiam Spirensem pro- prietate perpetua transire volumus, sincera devocione adii- cientes, ut ex omnibus hiis proventibus computatis fiat pre- benda, presbitero tantum conferenda, qui obedienciam decano facturus ibidem in obsequio chorali, sicut et ceteri deserviat. Huius autem prebende donacionem in potestate trium perso- narum constituimus, videlicet maioris ecclesie, sancti Germani et sancti Widonis decanorum. Et ut huius nostre donacionis dispensacio perpetuam obtineat firmitatem, hanc paginam inde conscriptam maioris ecclesie, sancti Germani, sancti Wido- nis et civium Spirensium sigillis impetravimus roborari. Ac- tum anno Domini MCCXXXII. mense octobris, indictione VI. (V.)
198 1233 april 34.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 229, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/de3a7f91-d53d-48d9-b20d-6f20619ff211/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success