Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 245, S. 217
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 245, S. 217
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 245, S. 217
1236. 207
resignantes ei illud per manus fidelium suormn. nobilium vi- rorum I. de Vranckenstein et C. de Kircheim, et trecente quadraginta marce deducte fuerunt in pactum mutue vendi- cionis et empcionis, ex quibus recepimus quinquaginta mar- cas et alias recipere debemus a die illo, quo absolvemus bona ista a comite de Liningen, qui illa tenet titulo pignoris ad quindecim dies. Tenemur autem bona ista absolvere a pre- fato comite usque ad nativitatem Domini proximo venturam, quod si non fecerimus iuramento prestito promisimus, quod intrabimus civitatem Spirensem nunquam inde exituri, nisi so- lutis quinquaginta marcis, quas recepimus, et pensionem, quam solvit capifulum de illis scificet quinquaginta modiis siliginis^ quibus solutis dictum capitulum procurabit apud dominum Spi- rensem episcopum nobis resignatum feodum restitui, et de hoc procurando dederunt fideiussores . . prepositum et . . decanum maioris ecclesie, sancti Widonis et omnium sanc- torum . . prepositos Spirenses. Verum si nos ante nativitatem Domini memorata bona a domino comite de Liningen liberare potuerimus, sepedictum capitulum de die liberacionis bonorum ad quindecim dies dabunt nobis pecuniam in pactum conduc- tam, retenta tamen penes se parte pecunie, que pertinebit comiti de Liningen pro redempcione bonorum. In quo si ne- gligens fuerint, prefati quatuor fideiussores nostri post illam quindenam ad octo dies intrabunt civitatem Constanciam non exituri inde, nisi debita nobis pecunia persoluta. Ceterum si nos predicta bona a comite de Liningen usque ad prefatum tempus, nativitatem Domini non absolvimus, vel commoniti post festum eiusdem nativitatis pecuniam pretaxatam scilicet quinquaginta marcas et quinquaginta modios siliginis, secun- dum quod prelibatum est, non restituerimus, fidem et iura- mentum nostrum violando, capitulum maioris ecclesie liberam habet potestatem predictum predium in Reddersheim sibi re- tinendi \el cuicunque voluerit vendendi! Testes huius rei sunt, Iohannes de Vranckenstein, Cuonradus scultetus, Cuon- radus Wewate et Rudolfus, cives Spirenses et Baldericus dapifer, et alii quam plures.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 245, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/0fdb7747-8d82-4980-8f2d-ccbb204727c2/charter>, accessed at 2025-01-11+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success