Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 167, S. 166
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 167, S. 166

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 167, S. 166
ludices sancte Moguntinensis sedis delegati, universo clero Spirensi salutem et sinceram in Domino caritatem. Signi- ficavit nobis prepositus sancti Germani Spirensis, quod cum in die pentecostes conventus secundarum ecclesiarum civita- tis Spirensis ad sollempnem piocessionem convenire noluissent in ecclesia cathedrali pro eo, quod eis consuetum et debi- tum servicium ex parte episcopi est subtractum. Tale consi- lium a canoriicis maioris ecclesie et vicariis sub obediencia requisitis, conceptum est et ab omnibus approbatum, quod secundum consuetudinem civitatis cessandum esset penitus a divinis, verum cum ad impediendum hoc consilium maioris ecclesie et sancti Widonis prepositi dicerent dominum epi- scopum esse non immerito commonendum, responsum est, monicionem non esse necessariam, cum multis vicibus, lioet frustra commonitus ante fuisset. Ne igitur consilium in com- muni receptum posset aliquatenus impediri, prefatus prepo- situs sancti Germani Maguntinensem ecclesiam appellavit, sed in huius appellacionis contemptum prefati duo prepositi et alii quidem contra civitatis consuetudinem, velut in favo- rem episcopi, divinis se non sunt veriti immiscere, alios appellacioni facte acquiescentes teraere suspendendo. Quin imo Hugo subdiaconus specialiter a dicto preposito sancti Germani per appellacionis obiectum prohibitus epistolam le- gere attemptavit. Super quibus omnibus, idem prepositus fidem faciens de appellacione taliter interposita, iusticiam sibi fieri postulavit. Nos ergo attendentes quod nemo cogi- tur suis stipendiis militare et quod os bovi trituranti alligari non debet, item quod socii passionum eciam consolacionum socii esse debent et quos sequuntur incommoda commoda quoque non immerito sequi debent, cum iudex appellacionis altera parte absente possit procedere receptis per testes sutficientibus probacionibus de consuetudine Spirensis eccle- sie taliter hactenus observata, memoratam consuetudinem approbantes, appellacionem quoque ad defensionem illius consuetudinis interpositam duximus approbandam, presertim
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 167, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/6c544cd7-b9ed-4f84-81e6-0bd5f458d51a/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success