Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 5, S. 14
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 5, S. 14

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 5, S. 14
Sacrosancte ecclesie sancti Petri, que est in monasterio, quod vocatur Wizenburg, et est constructum in pago Spirense super fluvio Lutra, ubi in Dei nomine Davidus episcopus preesse videtur. Ego itaque Wicfridus dono pro anime mee remedium ad ipso loco sancto donatumque ut permaneat esse volo, boc est in pago Alisacinse, in marca vel in villa quod vocatur Kacesfelt de terra aratoria iurnales quinque et infra marca Bardesteti similer iurnales quinque, ipsos decem iur- nales a die presente ad ipso loco sancto trado atque trans- fundo, ut ab hac die ipsam rem superius nominatam ipsa casa Dei habeat, teneat atque possideat et eorum successoribus Christo propicio derelinquant, faciendi inde quod voluerint, liberum perfruantur arbitrium. Si quis vero ego ipse aut he- redes mei et cetera stipulacione subnixa. Actum publice in monasterio Wizenburg, sub die II. nonas augusti, anno VIIII. regni domni nostri Pipini regis. Testes Wicfrit, Isanbraht, Graobart, Boranolt. Ego Hildifrit scripsi et subscripsi.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 5, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/12b2f71a-b6bc-44d0-a996-db324512a856/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success