Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 270, S. 233
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 270, S. 233


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 270, S. 233
0. Dei gracia Spirensis episcopus in perpetuum. Ne in po- sterum valeant calumpniari, consueverunt singula que agun- tur scripto convincari. Quare igitur per presens scriptum tam presenti etati quam future posteritati constare dignum duximus, quod nos empcioni decime in Lachen, quam fecit capitulum Spirense erga Waltherum,, militem dictum de Vi- schehngen, qua quidem decima Rumpoldus de Husen a nobis infeodatus existit, gratum adhibemus consensum atque co- ram decano, nobis a Rumpoldo de Husen memorato resig- nata, eiusdem decime in manus nostras resignate capitulo Spirensi proprietatem liberaliter assignavimus, retenta tamen nobis in eadem villa huba, que Selhube dicitur et iure pa- tronatus, de quo idem Waltherus miles a Rumpoldo de Hu- sen infeodatus ad tegumina et luminaria ecclesie in Lachen et synodalium et cathedratici solucionem tenebitur, ipse et sui successores. Huius rei testes sunt, frater noster Eberhardus comes de Eberstein, Otto nobilis de Bruchsella, Cuonradus de Lichtenstein, Adelvolcus de Lachen, milites, et alii quam pluces. Ut autem in hac nostra donacione et Waltheri mi- litis prescripti vendicione capitulum Spirense securum sit, pre- sentem cedulam sigillo nostro et B. maioris prepositi Spiren- sis, fratris nostri, signatam capitulo Spirensi duximus conce- dendam. Actum anno Domini MCCXLI. Katharine virginis.
224 1242.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 270, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/19ad445a-e353-4005-8f52-ed955a29b3f6/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success