Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 648, S. 594
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 648, S. 594


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 648, S. 594
Grerardus Dei et apostolicae sedis gratia episcopus Spiren- sis. Universis Christi fidelibus, ad quos praesens litera per- venerit, salutem in Domino ac notitiam subscriptorum. Cum quondam Heinricus electus Spirensis, imperialis aulae can- cellarius, felicis recordationis praedecessor noster, olim quod- dam statutum fecerit in haec verba: (sicuti supra Nrus. 304) dictumque statutum negligentia quorundam deperditum fuerit longo tempore et sic in suis capitulis diutius non fue- rit a dictis fratribus sedium observatum, postmodum quoque Domino volente repettum fuerit et ad lucem deductum: nos igitur cupientes elemosinam dictorum fratrum ob divini cul- tus augmentum et necessitatem ipsorum fratrum augeri de consilio et consensu capituli nostri Spirensis ac Johannis de Saaiwerde, nunc provisons eorundem fratrum, accedente nichilominus unanimi voluntate Petri dicti Velckener, Hugo- nis famuli dicti provisoris, Syfridi Ziegler, Nicolai Gebure, Wernheri Fleckensteyn, Symundi de Kirsbach, Lutholdi de Laupen, Syfridi dicti Bockenheim, Wernheri ad cervnm, Wernheri Kesebolt, Wylhelmi de Treveri et Hermanni de Ryhe, nunc fratrum sedium, statuimus et ordinamus, quod fratres praedicti nunc viventes et eorum quilibet post mor- tem suam tres partes omnium bonorum suorum mobilium et immobilium, ubicunque locorum existentium, suis heredibus vel aliis quibuscunque erogare et relinquere possint, ve- lint, melioratione dictarum praebendarum fratrum sedium quarta parte bonorum suorum modis omnibns deputanda, ita
1351 februar 10. 585
tamen, quod universa debita uniuscujusque decedentis ex dictis fratribus de dictis tribus bonormn suorum partihus persolvi debeant ante omnia. Si autem cum eisdem tribus partibus satisfieri non poterit de hujusmodi debitis, tunc de quarta partc bonorum praedictorum tantum recipiatur, quod solutio fiat debitorum fratris decedentis integra et totalis, residuo apud elemosinam eorundem iratrum permansuro, praenominatum tamen statum praedicti praedecessoris nostri quoad omnes et singulos fratres sedium ex nunc in antea ad hujusmodi praebendas seu elemosinam assumendos, quoad omnia sua capitula inviolabiliter observari. Circa sorores autem, de quibus in dicto statuto cavetur, nil statuentes, cum ammodo in Spirensi ecclesia non existant. In cujus rei tes- timonium nostrum sigillum et capituli nostri ac dicti Johan- nis de Sarwerde praesentibus est appensum. Datum anno Domini MCCCLI. ipso die beatae Scolasticae virginis.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 648, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/7465f39f-c475-4aab-8143-8cac391308a3/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success