Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 462, S. 385
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 462, S. 385

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 462, S. 385
Alexander decanus totumque capitulum ecclesie Spirensis. Constitutus coram nobis Heinricus sacerdos, filius lleinrici quondam advocati de Bruchsella. Gutbam tiliam sororis sue, legitimam uxorem loannis dicti Fuchs, civis Spire-osis, veram et legitimam beredem suam fecit ad molendinum iuxta pon- tem apud Bruchsellam situm, nobis quondam a felicis recor- dacionis Ottone preposito sancti Wydonis Spirensis, cancel- lario serenissimi domini R. Komanorum regis traditum, onere et fructu quo ipse habebat, videlicet quod de eodem molen- dino nobis annuatim in nativitate sancte Marie virginis per predictam Gutham vel eius heredem seu successorem sine nostro periculo et expensis presententur in Spira super gra- narium nostrum cum civili mensura triginta modii tritici mi- nus uno, quod dabitur eodem termino annuatim sacerdoti ecclesianr in Bruchsella ofticianti, nostro consensa premissis liberaliter accedente, ita tamen, (|uod predictus Ioannes Fuchs et Gutha eius legitima, tam coram nobis quam coram con- sulibus Spirensibus promiserunt ac se et suos heredes obli- gaverunt, quod tantum unus heres ipsorum successive post unum ad dominium dicti molendini succedere debeat, ne ip- sum molendinum et pensio de eo debita in partes aliquas dividantur. Et si prefatus Ioannes Fuchs et eius legitima predicta unum heredem ad predictum molendinum et pensio- nem prefatam solvendam nobis expressive non presentave- rint, ipsum molendinum apud seniorem heredem successive in perpetuum remanebit. In cuius rei testimonium et evi- denciam tam nostro quam civium Spirensium sigillis est presens litera communita. Et nos scultetus, iudices et con- sules Spirenses super premissis perhibentes testimonium veritatis sigillum nostre civitatis una cum sigillo capituli Spirensis duximus presentibus apponendum. Actum et datum anno Domini MCCLXXXIIII. in crastino animarum.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 462, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/1a46b0d8-7164-405c-b19a-6eaa620b17bd/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success