Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 128, S. 136
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 128, S. 136
Ego Godefridus Dei misericordia provisor Wissenburgen- sis monasterii, notum facio universis Christi fidelibus, tam futuris quam presentibus, in perpetuum. Quod conseneien- tibus et approbantibus confratribus et ministralibus mei mo- nasterii predium illud in Mettemenheim et Recholz, quod Eberhardus de Riede a me tenuit in feodo, Herimanno ab- bati in Hemmenrode et monasterio eius per manum domini
1194 mai 9. 127
Heinrici sexti Romanorum imperatoris, dedi in proprietatem cum omnibus suis pertinenciis, in paludibus, molendinis, aquis aquarumque decursibus, campis, agris, pratis, silvis, terra culta et inculta et omnibus utilitatibus, quas in eodem pre- dio modo babent et in perpetuum poterunt habere, Econ- tra iam dictus abbas de Hemmenrode et confratres sui michi et monasterio Wissenburgensi per manum prefati domini Heinrici sexti Romanorum imperatoris, dedit vineam apud Einkirke, que iacet in iurisdictione imperialis curtis prope Crone, quam emerat pro centum marcis. Hanc ergo dona- cionem et comcambium, quod concessione domini imperato- ris per me factum est, et a confratribus et ministralibus Wissenburgensis monasterii approbatum, ratum habemus. Ut autem hec in perpetuum firma permaneant, et a nullo possint in posterum immutari, ne terra illa, que a multis retroactis temporibus ex maxima parte in paludosam redac- tam solitudinem pene fuit inutilis, magnis laboribus et ex- pensis meliorata fuerit, predicti fratres de Hemmenrode suc- cessorum malicia vel ignorancia molestentur vel gravamen aliquod sustineant, unde pocius commendandi sunt', quod terram sterilem et ab antiquo fere inutilem ad utilitatem et questum excoluerunt, presentem paginam inde feci conscribi et sigillo meo muniri. Acta sunt hec anno incarnacionis dominice MCXCIIII. indictione XII. regnante domino Hein- rico sexto Romanorum imperatore gloriosissimo, anno regni eius XXIII. imperii vero HII. Datum apud Trivels VII. idus maii.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 128, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/e0ddbdbc-1a02-4b42-bd97-cc4594fcdcd6/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success