Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 75, S. 95
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 75, S. 95


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 75, S. 95
Notum sit omnibus tam futuri quam presentis temporis Christi fidelibus. Quoniam venerabilis sancte ecclesie pontifex Io- annes summo amore divinam religionem augendi succensus, magno cordis dolore cernens divinum servicium in ecclesia Schwarzahe, Spirensis ecclesie filia, ubi olim gloriosa ab- bacia constructa fuerat, penitus esse destructum, tum quia multa nobilia inde predia ob priorum negligenciam irrecu- perabiliter ablata sunt, tum quia in beneficium multa inde militibus prestita sunt, tum quia Spirenses episcopi intolera- bile pro eiusdem ecclesie facultatibus servicium inde exege- runt, secum imprimis et deinde cum domino Heinrico impe- ratore augusto et cum aliis religiosis viris, qualiter sibi di- vinum servicium restaurari posset, diligenti cura tractavit. Videntes igitur predia inde ablata nequaquam ulterius posse requiri, prospicientes eciam beneficia inde prestita nequaquam militibus posse aufferri, certa consideracione diiudicaverunt
86 1104 october 7.
aut et ipsum dominum Ioannenret cetefos episcopos ipsius successores servicio, quale prius inde exactum est, penitus oportere carere, aut penitus ibi divinum servicium deperire. Predictus ergo episcopus Ioannes magis Dei, quam que sua sunt querens. ipsius domini Heinrici imperatoris, nec non utriusque fidelium consilium sequens, ut prior illius ecclesie religio et reverencia aliquo modo renovaretur et eorrobo- raretur, quicquid sibi vel suis successoribus inde servicii provenire debuit, fratribus ibidem Deo in omne futurum tem- pus servientibus delegavit, certum tenens omnibus suis in posterum successoribus, si Deum timerent, et christianam religionem diligerent, omnibus in modis placere. Ut autem hec tradicio stabilis et inconcussa per omnes in futurum generaciones permaneat, presentem cartam in testimonium scribi suoque sigillo precepit insigniri et sentenciam sue su- per hac re excommunicacionis subtus notare. Ego Ioannes Dei gracia Spirensis ecclesie episcopus, potestate ligandi et solvendi mihi a Deo concessa, omnibus qui hanc tradicionem irritam fecerint, ianuam vite et regni celestis intercludo, ia- nuam mortis et inferni aperio eosque diabolo eternis suppli- ciis cum Dathan et Abiron cruciandos trado. Huic tradicioni testes interfuerunt Stephanus Wissenburgensis ecclesie ab- bas, Adelgerus Sunnisheimensis abbas, Hezelinus Spirensis ecclesie prepositus, Burchardus decanus, Gebehardus custos, Batericus in ecclesia sancli Germani prepositus, Diemo in ec- clesia sancte Trinitatis prepositus, UdalriCus, Burchardus, Udalricus, Eberhardus, \olcnandus, Arnoldus, Dragebodo, Wolfgangus ceterique Spirensis ecclesie canonici, Henricus prefectus urbis, Hartmannus aliique ingenui viri, Woppo, Ade- lot, Cuno, Sigefrid, Adelbrecht, Lemfrid et preterea alii multi de familia ecclesie. Acta est hfc delegacio anno dominice incarnacionis MCIIII. indictione XIII. anno vero episcopatus domini Ioannis episcopi XV. Data Lintburc nonis octobris, in memoriam eiusdem domini Ioannis feliciter amen.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 75, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/1c4cf431-4fdb-4693-a05b-734ebd9f6410/charter>, accessed 2025-02-26+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success