Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 210, S. 193
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 210, S. 193

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 210, S. 193
0- prepositus, S. decanus, totumque capitulum Spirense, omnibus Christi fidelibus salutem in Domino. Notum fieri volumus presens scriptum inspecturis, quod F... quondam noster decanus silvam adiacentem ville Obernhusen concessit colonis de eadem villa et suis heredibus pro quinque solidis inde dandis annuatim in censu, parte tamen quadam eiusdem silve, quam via pertransiens disterminat, curti specialiter reservata. Hanc autem partem S. noster decanus, qui con- cessu temporis successit, concessit colonis eorumque heredi- bus pro pari censu quinque solidorum Spirensis monete, in nativitate beate virginis Marie persolvendorum. Hoc eciam intercessit pactum, quod quando venerit tempus ipsam silvam succidendi, curia cui attinent omnia, ius habeat cum aliis co- lonis ipsam silvam intrandi et succidendi sine censuum so- lucione. Hec nostra concessio, ut rata permaneat et incon- vulsa, presentem cedulam conscribi et capituli nostri et decani sigillis in robur veritatis fecimus consigniri. Acta sunt hec anno dominice incarnacionis MCCXXVIII. indictione I.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 210, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/4e5a3729-c194-4f2d-9866-a17109116a3b/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success