Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 67, S. 78
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 67, S. 78
Notum esse volumus omnibus tam futuri quam presentis tem- poris fidelibus, quoniam Iohannes Spirensis ecclesie antistes, qui in proprio suo allodio Sunnescheim abbaciam de proprio constructam cum reliquis suis prediis et familiis Spirensis ecclesie, ob sue suorumque anime salutem in proprium dona- vit et Cuono Wormaciensis ecclesie presul, quoddam con- cambium, uterque de sua parochia utriusque ecclesie clero et populo laudante, fecerunt. Iohannes Spirensis episcopus de sua parochia episcopale ius in ecclesia et villa Kircheim
1099 november 9. 69
et in capella et villa Asteheim cum utriusque ville terminis, Cuononi Wormaciensi episcopo concessit, recepit vero ab eo episcopalem iusticiam in ecclesia et vilia Sunnescheim et in capella et villa Roirbach et in utriusque ville terminis. Ut autem prescriptum concambium ratum et inconvulsum in om- nes retrogeneraciones permaneat, confirmatum est assensu Heinrici tercii imperatoris in presencia complurium ipsius prin- cipum. Fuerunt autem ibi presentes et consenserunt Egil- bertus Treverensis archiepiscopus, Herimannus Coloniensis archiepiscopus, Harthvigus Magadeburgensis archiepiscopus, Liemmarus Bremensis archiepiscopus, Burchardus Basilien- sis episcopus, Otto Argentinensis episcopus, Emechardus Wirtzeburgensis episcopus, Udo Hildesheimiensis episcopus, Fridericus Halverstadensis episcopus, Albewinus Mersebur- gensis episcopus, Walravanus Einsticensis episcopus, Widelo Mindensis episcopus, Burchardus Monasteriensis episcopus, Heinricus Padelbrunnensis episcopus, Wido Osanburgensis episcopus, preterea dux Fridericus, Palatinus comes Sige- fridus, Cuono filius ducis Ottonis, Gerhardus comes de Gielra, Gerhardus comes Moguntinus, Adelbrath, Burchardus marchio, Wippreth, Heriman. Factum est Moguncie V. idus novembris, anno dominice incarnacionis MXCVIIII. indictione VI. anno imperii Heinrici tercii, imperatoris augusti.
r
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 67, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/1e898f54-d5d9-4c07-a23d-549add7a9781/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success