Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 192, S. 182
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 192, S. 182


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 192, S. 182
Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui de claustro.. Cisterciensis ordinis salu- tem et apostolicam benedictionem. Solet annuere sedes aposto- lica piis votis et honestis petencium precibus favorem bene- volum impertiri. Eapropter dilecti in Domino filii vestris iustis postulacionibus grato concurrentes assensu tenimentum de Mettenheim cum omnibus pertinenciis suis a venerabili fratre nostro Spirensi episcopo capituli sui accedente con- sensu monasterio vestro concessum sicut illud iuste et paci- fice possidetis et in ipsius episcopi autentico plenius-dicitur contineri, vobis et per vos eidem monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio com- munimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere vel ei ausu temerario con- traire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indigna- cionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli aposto- lorum eius se nbverit incursurum. Datum Reate II. kal. septembris, pontificatus nostri anno quarto.
1223 derember l. 173
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 192, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/673df878-aeca-477e-b3cf-ba8ca42bed51/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success