Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 396, S. 326
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 396, S. 326

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 396, S. 326
N os Emicho et Fridericus comites de Lyningen, ad univer- sorum noticiam cupimus pervenire, quod venerabilis pater, dominus noster Heinricus Spirensis episcopus, suum ad hoc consensum adhibuit, quod nos bona nostra sita in Walhes- heim, que ab ipso domino episcopo in feodo tenuimus, ven- didimus decano et capitulo Spirensis ecclesie. Ego quoque Fridericus comes predictus uxorem meam legitimam Meh- tildim, quam de eisdem bonis consenciente predicto domino episcopo dotaveram, ad hoc induxi, quod ipsam vendicionem dictorum bonorum gratam habens et ratam, sponte et volun- tarie renunciavit omni iuri, quod ipsi in dictis bonis dotis nomine competebat. Fateor eciam ego Fridericus qpmes predictus, quod uxori mee predicte pro bonis sic resignatis feci compensam de septem carratis vini apud Durenkeim col- ligendis, domini episcopi predicti, a quo dicte carrate tenen- tur in feodo, consensu similiter accedente. Ego Mehtildis predicta, sicut hic sunt conscripta, rata tenebo et grata pro- mittens nichilominus voluntarie atque sponte, quod si quas habeo literas super dote in bonis de Walhesheim antedictis, quibus inquam bonis renunciavi et renuncio, iterum per pre- sentes illis literis renuncio et nullius volo esse momenti et in testimonium predictorum meum sigillum presentibus appono. Acta sunt hec apud Lyningen publice anno Domini MCCLXVIII. presentibus domino episcopo predicto, G. pre- posito' de Hegenehe, G. preposito Nuhusensi, W. et Ph. fra- tribus de Bolandia, D. de Enselnheim, E. de Wormacia, C. de Richenbach, Wilderico, R. de Munnesheim, H. de Bo- cenheim, et aliis quam pluribus ad hoc convocatis.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 396, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/1f5337f6-519e-4a6c-a1b5-84c76f68ea84/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success