Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 516, S. 443
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 516, S. 443


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 516, S. 443
Friedericus Dei gratia Spirensis episcopus, universis prae- sentium inspectoribus salutem et credere subnotata. Ouia invenimus ecclesiam Herdensem et curiam ejus apud Schwein-
Remling's Urkundenbucb. 28
434 1301 februar 21.
heim hoc jus habere ab antiquo in silva nostra dicta bye- walt, quod omnes porcos existentes in dicta curia de foetu porcorum ipsius curiae ex nunc et in posterum dictam sil- vam nostram omni anno tempore glandium inhabitare et am- bulare ad pascendum debent et tautum quatuor hallenses quilibet porcus hujusmodi dabit et non ultra- Item quod quodlibet aliud pecus ipsius curiae, scilicet oves, boves, vac- cae et similia etiam inire debent dictam silvam nostram et pascua recipere in eadem per totum annum excepto tempore glandium, et nemini dabitur inde quidquam, quodque omnia ligna ad comburendum in dicta curia per totum annum inhabi- tatores ipsius curiae nomine dictae ecclesiae annuatim se- cabant et recipient in praehabita nostra silva. Et nos ipsam ecclesiam, quam prae caeteris ampliori favore prosequimur, in viribus suis tenemur ampliare et promovere potius quam de- trahere, ideo dictum jus in omnem modum praedictum pro nobis et nostris successoribus ipsi ecclesiae Herdensi et dictae curiae Schweinheim nomine ejusdem recognoscimus in hiis scriptis, immo in Dei nomine ratificamus et confirmamus, literas per praesentes inhibentes omnibus et singulis officiatis nostris in Luterburg et aliis quibuscunque et omnibus advocatis sive forestariis dictae silvae, ne quis ultra dictum jure debitum quidquam ab ecclesia Herdensi et ejus curia praedictis, seu a personis inhabitantibus dictam curiam in antea extorqueat quovis modo. In quorum evidentiam et robur sigillum nostrum appendimus huic scripto. Datum anno Domini MCCCI. feria tertia post dominicam Invocavit.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 516, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/20554f17-a54f-4f7b-8b56-2aa97d321190/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success