Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 285, S. 240
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 285, S. 240


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 285, S. 240
Innocencius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri episcopo et dilectis filiis, decano et capitulo Spirensi salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere sedes aposto- lica piis votis et honestis petencium precibus favorem bene- volum impertiri. Eapropter venerabilis frater episcopus et dilecti filii, decanus et capitulum vestris iustis precibus in- clinati auctoritate vobis presencium indulgemus, ut cum ge- nerale interdictum terre fuerit, liceat vobis clausis ianuis, non pulsatis campanis, summissa voce, exclusis excommuni- catis et interdictis, divina oflicia celebrare dummodo causam non duceritis interdicto, vel id non contingat vobis specia- liter interdici. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc pa- ginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, in- dignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum. Datum Lugduni, XVII. kal. iulii, pontificatus nostri anno secundo.
1245 iuli. 231
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 285, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/2c93bea0-37ed-4a87-9584-7df3b0c7532c/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success