Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 453, S. 375
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 453, S. 375


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 453, S. 375
Fridericus Dei gracia Spirensis episcopus, universis quibus presens scriptum exhibitum fuerit, sinceram in Domino ca- ritatem et fidem subscriptis plenariam adhibere. Ad cunc- torum noticiam volumus pervenire, quod decanis et capitulis ecclesiarum Spirensium domine dicte Thelonarie, civi Spi- rensi, questionem moventibus coram nobis super eo videlicet, quod ipsa a rebus eorum et familia Renum transeuntibus pas- sagium et thelonium nomine nostro recepit indebite et exe- git, predicta quoque domTna ex parte altera proponente, hoc factum fuisse propter nimiam aquarum inundanciam, propter * ' ' quam tunc temporis huiusmodi passagium requiri ab ipsis racionabiliter, ut asseruit, opportebat. Tandem pretati de-
366 1280 october 23.
cani et capitula nunquam a tempore, quo alicui hominum exstitit memoria, se et familiam suam quocunque casu con- tingente solvisse huiusmodi passagium seu thelonium, nec se teneri ad huiusmodi asserebant, affirmantes coram venera- bili quondam patre ac domino B. de Entringen, felicis recor- dacionis predecessore nostro, prelatis tunc ecclesiarum Spi- rensium ministerialibus, nec non civibus ibidem presentibus in iudicio esse sentenciatum et publice approbatum, quod omnes res et persone omnium clericorum, tam maioris quam aliarum ecclesiarum Spirensium, deberent Renum sine omni exactione et passagio libere pertransire. In cuius rei evi- denciam venerabilis patris ac domini quoqdam Spirensis episcopi B. prefati coram nobis literas publicas ostenderunt, quarum tenor fuit iste: (Sicuti supra Nrus. 168). Nos itaque istis visis et auditis, nolentes huiusmpdi libertatem ecclesia- rum Spirensium minuere, imo pociusjomni studio et affectu quo potuerimus ampliare, sentencialiter in iudicio presentibus clericis et laicis fide dignis viris et consuetudinis honeste actenus observate ducti, ut debuimus, tramite diffinivimus manifeste, quod canonici et clerici, tam maioris quam aliarum ecclesiarum Spirensium, libere transire Renum debeant sine omni passagio, nec non familia ipsorum inducere et reducere ab omni exactione manens libera et immunis, nostris thelo- nariis firmiter iniungentes, ne ulterius clerum predicte civi- tatis nostre in aliquo huiusmodi passagio seu alio modo in- debito attemptent ledere et presumant. In cuius rei testi- monium prefatis decanis et capitulis ecclesiarum Spirensium tradidimus presentes literas nostri sigilli munimine commu- nitas. Actum et datum anno Domini MCCLXXX. feria quarta ante Symonis et Iude.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 453, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/25ac3b69-0a0c-4726-bf18-21c43ca9e9b8/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success