Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 413, S. 343
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 413, S. 343
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 413, S. 343
1273.
fuerit expedire. Idem eciam de canonicis, qui deinceps in ecclesia nostra prebendas adepti fuerint, quoad annum gra- cie statuimus in omnibus observari, salvo eo nibilominus, quod si domesticam reliquerint familiam proventus prebende per triginta dies ex integro eidem iamilie ministrentur, quod eciam vere caritatis intuitu benigne duximus admittendum. Sane presenti statuto inviolabiliter observando duximus inter nos fide data firmandum, quod si quos canonicorum seu vi- cariorum contigerit ad vacantes prebendas vocari, quilibet ipsorum elapso anno gracie solvat pro redempcione proven- tuum prebende in principio cuiuslibet anni quadraginta libras hallencium, antequam eidem de ipsius prebende proventibus aliquid ministretur. Si autem aliquis maliciose forsan id no- luerit observare, nulla pecunia pro redempcione prebende sumatur ab eo, sed ad usus ecclesie eadem prebenda per triennium devolvatur. Si vero aliquem vicariorum non con- tingeret redimere suam prebendam, capitulum idoneo sacer- doti de ipsius prebende proventibus, qui medio tempore vice sua deserviat, quinque libras hallenses in quqlibet festo qua- tuor temporum ministrabit. Ceterum si aliquo forsan nobis adversante vel adversitatem procurante apud superiorem, cui tunc resistere non valemus, nos impulsaverit, eciam si contra nos illa vice lata fuerit sentencia, nihilominus tamen iterum ad observacionem statuti nostri redibimus et ad cor- roboracionem ordinacionis nostre eatenus insistemus, donec ad plenam consumacionem ceptum propositum nosirum sta- biliri contingat, ita quod firmum semper ac stabile perseve- ret, ut ex hoc liqueat perturbacionibus nostri tractatus, quod nulla debent commutacione variari, que ad perpetuam utili- tatem ecclesie nostre provide fuerint ordinata. Illud eciam adiicimus premissis, quod quilibet ad vicariam admissus ser- vare iurabit ecclesie Iidelitatem, consuetudines, statuta et alia iura preter ea, que ad capitulum pertinent et ad que canonici sunt specialiter obligati et assumere ordmem sacerdocii, qui non est presbiter, infra annum ab assignacionis prebende tempore computandum. Insuper m proximo festo nativitatis Domini post annos redempcionis elapsos, pro remedio seu ministerio episcopatus viginti libras ballencium ad ornatum ecclesie solvere teneretur, que in ecclesia nostra per cano- nicos de novo creatos dari consueverunt hucusque, salva ni- hilominus canonicis tam in ecclesia nostra existentibus con- suetudine hactenus servata. Ut igitur hec rata et inconvulsa
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 413, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/bd974e20-1c71-45b1-854d-cb78b19c6b1f/charter>, accessed at 2025-01-09+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success