Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 394, S. 325
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 394, S. 325

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 394, S. 325
Universis prfsencium inspectoribus seu auditoribus, Hein- ricus Dei gracia Spirensis episcopujs, salutem in Domino. Ad universitatis vestre noticiam cupimus pervenire, quod nos, dilecti nostri Conradi de Haselach, dicti Brunnenhover, pro- bitatis merita attendentes, agros nostros sitos ante portam Reni penes ecclesiam sancti Marci, usque ad duodecim an- norum numerum, requisito et habito super hoc consensu ca- pituli nostri, sibi concedimus excolendos, ita, quod de om- nibus fructibus in eisdem agris crescentibus medietatem nobis conferat et assignet. Nos vero. sibi medietatem seminum, quibus iidem agri seminandi fuerint, tribuamus. Promisit eciam idem C, quod nullum agrum, exceptis premissis, a quoquam recipiat ad colendum et quod prefatos agros, cum fimo, sicut melius poterit, colere debeat et rigare. Nos vero universa sibi promittimus, quod usque ad memoratum ter- minum duodecim annorum videlicet eum ab huiusmodi agris non movebimus, nisi terre eorum cultura adeo remisse et negligenter habuerit, quod ob hoc sit merito amovendum, parcentes ipsi nichilominus de speciali gracia, ut quamdiu in hiis bonis utiliter nobis servierit, nullam apud Haselach precariam nobis solvat. Volumus eciam, ut animalia sua, quibus sepedicti agri nostri coluntur, ad eadem procedant pascua, in quibus nostra ambulant et pascuntur. In cuius rei testimonium presentem sibi tradimus cedulam nostri et preme- morati capituli nostri sigillorum munimine consignatam. Datum Spire, anno Domini MCCLXVII. in vigilia beati Nicolai.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 394, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/29f373df-9329-4157-80ba-b9fbcb26e39d/charter>, accessed 2025-03-14+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success