Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 225, S. 205
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 225, S. 205


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 225, S. 205
vilegia, literas apertas et clausas, quas vel nostra pietas, vel predecessorum nostrorum archiepiscoporum eciam et episco- porum super societatibus communibus seu consiliis in preiu- dicium principum et imperii sive privat? persone dedit sive cuilibet civitati, ab hac die in antea in irrifum revocamus ac frivola penitus et inania iudicamus, protestantes hanc nostre concessionis seu sanctionis seriem exquisitam ex decreto prin- cipum et ex nostra certa sciencia in forma iudicii processisse. Statuimus igitur et imperiali sanctimus edicto, quatinus nulla omnino alta vel humilis, ecclesiastica vel mundana persona, huic nostre constitucioni seu sanctioni ullo adveniente tem- pore aliquatenus contraire vel obviare presumat. Quod qui presumpserit, preter indignacionem nostram sciat se quadra- ginta librarum auri puri pena mulctandum, quas fisco nostro volumus applicari. Ad huius autem constitucionis et sanctio- nis nostre memoriam et robur perpetuo valiturum presentem divalem paginam fieri et bulla aurea typario nostre maiesta- tis impressa iussimus communiri. Huius rei testes sunt, B. patriarcha Aquilensis, A. Magdeburgensis, 0. Ravennensis, et B. Ponormitanus archiepiscopi, .. Babemburgensis, S. Ra- tisponensis, imperialis aule cancellarius, H. Wormaciensis, .. Brixinensis, . . Osenburgensis, . . Curiensis, Reginus Imo- lensis, . . Mutinensis, . . Faventinensis episcopi. A. Saxonie, 0. Moravie, et B. Karincif duces. H. de Hortenberg, H. de INassaw, C. de Hohenlo, S. de Spanheim, et H. frater eius, L. de Hohenstat comites. G. de Harmenstein sacri imperii in Italia legatus, G. de Bolandia, Gunzelinus, Richardus, im- perialis aule camerarius, et alii quam plures. Signum domini Friderici secundi Dei gracia invictissimi Romanorum impera- toris semper augusti, Ierusalem et Sicilie regis f. Ego Sig- fridus Ratisponensis episcopus. imperialis aule cancellarius, vice domini Sigfridi Moguntinensis archiepiscopi, in Germania archicancellarii, recognovi. Acta sunt hfc anno dominice in- carnacionis MCCXXXII. mense aprilis, V. indictione, impe- rante domino nostro Fridertco secundo Dci gracia invictis- simo Romanorum imperatore semper augusto, Ierusalem et Sicilie rege, anno Romani imperii eius XII. regni lerusalem VII. regni vero Sicilie XXXIIII. feliciter, amen. Datum apud Aquilegiam, anno, mense et indictione prescriptis.
1232 ianuar 27.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 225, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/2a8dab20-65ad-4f34-87f6-593b2a6de3c1/charter>, accessed 2025-02-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success