Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 492, S. 414
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 492, S. 414

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 492, S. 414
Fridericus Dei gracia episcopus Spirensis. Noscant cuncti, nos vidisse et legisse literas sequentes nulla parttf viciatas: Conradus de Lichtenstein profiteor et notum facio universis, me vendidisse decimam meam, quam habui in Dandestat, monialibus et conventui sancti Lamberti pro centum marcis argenti puri et probati. Ad omnia autem impedimenta et contraria removenda dedi eis fideiussores Wilhelmum custo- dem maioris ecclesie Wormaciensis, (E.) pincernam de El-i bestein, Antonium, Waltherum Snidelin de Kirwilre, Iohan- nem de Wachinheim, Wilhelmum de Frisenheim, qui quando ab ipsis monialibus vel a Marquardo de Krophisesburc am- moniti fuerint, more fideiussorio facient absque omni contra- dictione. Testes sunt Marquardus de Krophisesburc, Conradus de Warthinberg, Ceizolfus, frater Conradus et alii quam plures. Ad maius eciam robur et plene verifatis testimonium hanc literam dedi, quam sigillis Heinrici Spirensis electi et supra- dicti Wilhelmi custodis Wormaciensis et meo appensis volui et procuravi communiri. Actum anno Domini MCCLVII. XVIII. kal. ianuarii. — Markilino militi in Durinckeim et uxori sue Hedwigi, consanguinee dilecte, Conradus de Lichtenstein sa- lutem et obsequium. Significo vobis, quod vendidi domina- bus de sancto Lamperto omnia, que obligavi vobis in Dan- destat pro viginti tribus marcis titulo pignoris. Unde rogo et volo, ut quandocunque ea redimere voluerint, obediatis eis in reddendo, sicut et michi. Rogo eciam, ut eis graciam faciatis, sicut iustum est, alioquin volo, ut competat eis ius repetendi in fructibus perceptis, sicut et michi. Datum in Lichtinstein, anno Domini MCCLIX. in die Philippi et Iacobi apostolorum. — Religiosis et in Deo dilectis, priorisse et conventui sancti Lamberti, ordinis fratrum predicatorum, Mar- quardus miles in Crophisberc et Conradus filius eius, omnis boni plenitudinem cum salute. Cum propter advocaciam et iurisdictionem, quam habere dignoscimur in villa Schurheim, curia vestra ibidem cum attinentibus sibi preter dotem ec- clesie et decimas ipsius, nostris serviciis sit obnoxia ex longo statuto et iure consueto, videlicet in quatuor maldris tritici et octo solidis hallencium, in vecturis curruum, in pullis, in hospiciis, in solvendo pastum nostrum ibidem cum aliis vil- lanis et si quid aliud esse poterit, tam ex debito quam ex indulto: totum vobis remittimus et renunciamus omnibus hiis
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 492, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/2c28d7ae-e8fa-4390-9252-29e46642317e/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success