Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 100, S. 116
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 100, S. 116

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 100, S. 116
Grunterus Dei gracia Spirensis ecclesie minister et episco- pus Hildegardi magistre de monte sancti Roberti in Pingis, salutem eternam in Christo. Quod bonus odor es tam remo- tis, quam vicinis et de Spiritu sancto solamen omnibus te querentibus, divine pietati gracias referimus. Unde et certum habere dicitur dilectio tua, quod honorem et utilitatem eccle- sie tue libenti animo videmus et modis omnibus quibus vo- luntatem vestram in provectu eiusdem ecclesie tue effectui mancipare poterimus, libenter faciemus. Rogamus autem in- time sanctitatem tuam, quatenus pro dilectione nostra Deum pro nobis interpellas et oracionibus tuis eam nobis placabilem facias et scias omni ambiguitate remota, quod si Deus nobis vitam concesserit, non carebis honesta remuneracione. Nam iustum est, ut oracionum tuarum suffragia nobis impendas sicut et nos de necessitate tua solicitamur. Rescripta quo- que tua ad nos desideramus.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 100, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/ae562000-efcb-474b-8168-acc583d80170/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success