Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 374, S. 308
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 374, S. 308

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 374, S. 308
Heinricus Dei gracia Spirensis episcopus, universis ad quos presens scriptum pervenerit, salutem et credere subnotatis. Ad cunctorum noticiam pervenire cupimus, quod nobiles viri Wernherus et Waltherus de Wizenloch sex libras hallen- cium, quas procurator capituli Spirensis singulis annis de officiis eiusdem capituli in Eppingen persolvebat, a nobis in feodo tenuerint, a quibus nobilibus Gotfridus et frater ipsius Remboto milites de Nipers (sic) tenentes idem feodum trans- tulerunt ipsum postmodum in sororem ipsorum, matrem vide- licet Conradi et Bertholdi militum de Grezzingin, nomine dotis eidem assignantes, deinde vero dicti Conradus et Ber- feodo huiusmodi devoluto ad ipsos morte matris, sororem ipsorum, matrem videlicet Ravenonis de Grezzingin dotarunt similiter et ditarunt. Postea sepedicti Conradus, Ber. et Ra- veno feodo prenotato reverso libere ad ipsos, capitulo Spi- rensi pro sexaginta libris hallencium idem feodum vendide- runt perpetuo possidendum. In cuius feodi recompensam pre- libati Conradus et Ber. bona sua sita in Wesingin in feodum receperunt et tenebunt a nobilibus predictis de Wisenloch iidem, quod nobiles bona eadem a nobis receperunt feoda- liter et tenebunt secundum formam de priore feodo vendito nt diximus habitam et servatam. Nos autem predictam ven- dicionem factam capitulo Spirensi ratam et gratam habentes et plenum ipsi consensum prebentes. In testimonium vendi- cionis et compensacionis ac eciam^ ratihabicionis nostre si- gillum nostrum presentibus duximus appendendum, appositis eciam dictorum nobilium de Wizenloch et Gotfridi de Ni- pers prefati sigillis, nec non sigillo abbatis in Gotesowe, quo usi sunt Conradus, Ber. et Raveno sigillum proprium non ha- bentes. Datum anno Domini MCCLXIII. kal. maii.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 374, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/2cd48e55-6bc7-4568-b35a-ac78ecfd9dc3/charter>, accessed 2025-03-01+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success