Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 163, S. 164
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 163, S. 164

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 163, S. 164
In nomine sancte et individue Trinitatis. Fridericus ma- ior decanus Spirensis, et universum maioris ecclesie capi- tulum, omnibus Christi fidelibus salutem in eo, sine quo non est salus. Si quid inter ecclesias Dei et homines eccle- siis subditos tractandum ducitur a cognacione evi cicius elabitur, nisi scripto cooperante alciori memorie in posterum reservetur. Quapropter notum fieri volumus, quod cum villa quedam, que dicitur Erzegrube, adiacens eidem ville, quf habet nomen Obernhusen, et eadem silva cum esset infruc- tuosa et minus utilis, eo quod in ipsa essent arbusta humi- lia tanquam despecta ab omnibus indifferenter succidatur. Intendentes igitur de predictis arbustis utilitatem aliquam succitare et ad usus redigere meliores, decernendo conveni- mus cum incolis specialiter prenominate ville, ut memoratam silvam ipsis et suis heredibus hereditario iure concederemus, quia et silva et homines attinentes sunt allodio, quod de- putatum est ad lampades ad sepulchra regum ardentes, hac convencionis forma mediante, ut sepedicta silva ab hac nostra tradicione in antea in banno strictiori custodiatur et caucius quam antea reservetur, et quod predicti homines de hac silva persolvant annuatim ad lampades quinque solidos Spirensis monete. Hoc eciam intercessit pactum, quod quando venerit tempus ipsam silvam succidendi, curia cui attinent om- nia, ius habeat cum aliis colonis ipsam silvam intrandi et succidendi. Idem eciam ius concedimus Giselberto militi de Ottherbach, et suis heredibus. Ut tamen ipse et sui here- des exempti sint a censuum solucione, sciendum preterea, quod de hac siiva quedam pars, quam via pertransiens dis- terminat, curti specialiter est reservata, in qua neque mili
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 163, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/61c5b9a2-0803-41f8-8018-6575b75a1275/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success