Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 96, S. 112
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 96, S. 112
venerabili abbati de Sturtzelbronnen et universis eiusdem loci dilectis in Christo fratribus eorumque successoribus regula- riter subsistentibus dominis in perpetuum. Divina nos in Do- mino gracia ad hanc pontificalem dignitatem sublimavit, ut ecclesie catholice curam gerentes, servos Domini sub regu- lari disciplina ibidem degentes, paterna affectione diligamus et eo amplius ipsorum necessitate cum Domini auxilio provi- deamus, quo fervencius in servicio Dei militare et beatorum patrum regulis insistere circumspexerimus atque noverimus. Tunc nostra affectio sive devocio Domino erit accepta, si religiosorum virorum loca atque eorum ordo in sanctitate et simplicitate bona et vite puritate a nobis fuerint conservata atque roborata. Eapropter dilectissimi filii vobis vestrisque successoribus Domino opituiante in posterum providentes, con- firmamus vobis presenti pagina corroboramus locum abbacie sicut ipsi fundatores, dux Symon, filius eius Matheus, postea
divina favente gracia Metensis episcopus Ortliebo
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 96, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/32be0fcd-5d79-4e39-b4ac-0c4dec2a6519/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success