Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 140, S. 147
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 140, S. 147


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 140, S. 147
In nomine sancte et individue Trinitatis. Philippus divina favente gracia dux Suevie. Ea que geruntur in tempore, ne sequantur naturam temporis ex voce testium et scriptis sumunt memoriam sempiternam. Notum ergo fieri volumus tam futuris quam presentibus, quod post discessum Heinrici gloriosissimi imperatoris et fratris nostri Spiram venientes, tam ex persona domini nostri regis quam nostra consilium et auxilium a civibus illius civitatis expetivimus. Ipsi vero communicato consilio hac forma nobiscum convenerunt. Quod si necesse haberemus exercitui nostro in navigio preparando, prout melius possent, nobis subvenirent et in victualibus forum nobis secundum possibilitatem temporis et suam exhi- berent. Preterea promiserunt, quod si necesse haberemus infra civitatem cum triginta militibus nos benigne reciperent, hoc tamen interposito, quod exercitum nostrum non in civi- tate, nec in suburbio civitatis faceremus hospitari. Preterea si quisquam cum exercitu fines illius episcopatus invaderet, ipsi cum episcopo et ministerialibus nobis et e converso nos eis mutuum ferre promisimus auxilium. Super hiis om- nibus cives nobis caucionem iurisiurandi prestiterunt. Nos vero fidelitatem civitatis illius, qua semper parentibus et antecessoribus nostris devota extitit, debita pietate re- spicientes, tam ex persona domini regis quam nostra, omne ius ab antiquis imperatoribus ei per privilegia collatum, re- novando confirmavimus et hec, in quibus cives sepius se gravari conquesti sunt, nominatim expressimus, scilicet quod infra terminos episcopatus illius a nullo iudice ecclesiastico vel seculari hoc quod vulgo Dinogane dicitur vel aliqua ex- actio de bonis civium Spirensium preter censum, si quis ex eis debetur, exigatur. Preterea civitati illi indulsimus, quod nec dominus rex, nec nos aliquam in ea specialem vel com- munem faciamus exactionem, nisi cives ex libero arbitrio spontaneum nobis et competens servicium duxerint exhiben- dum. Preterea secundum ordinacionem Heinrici felicis me- morie imperatoris augusti, civitati tam authoritate domini regis quam nostra indulsimus, ut libertatem habeat duodecim ex civibus suis eligendi, qui per iuramentum ad hoc con- stringantur, ut universitati, prout melius possint et sciant, provideant et eorum civitas gubernetur. Super hiis omni
9*
138 1198 tenuar 41.
bus civitati per homines nostros, qui subscripti sunt, caucio- nem iuramenti fecimus exhiberi. Quorum nomina sunt hec, Ludovicus comes de Helfenstein, Wolnradus comes de Ve- ringen, Wernerus de Rossewach, Heinricus dapifer de Waldberg, Heinricus de Schmaleneck, Engelhardus de Winsperg, Cuonradus de Annewilre, Heinricus de Tanne, Wenzelo de Berge, Trushardus, Ludovicus et Waltherus de Nicastel, Heinricus de Meistersel, Fridericus de Cantzie. Actum Spire anno verbi incarnati MCXCVM. indictione XV. (I.) XII. kal. februarii feliciter. Amen.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 140, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/edd0f48c-8657-403a-8d3b-ae135b671fb7/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success