Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 284, S. 240
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 284, S. 240

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 284, S. 240
Innocencius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fra- tri . . . episcopo et,dilectis filiis, capitulo Spirensi salutem et apostolicam benedictionem. Paci et tranquillitati vestre ac Spirensis ecclesie paterna volentes imposterum sollicitu- dine providere, auctoritate vobis presencium indulgemus, ut ad recipiendum aliquem in eiusdem ecclesie canonicum vel providendum alicui pensionibus vel prebendalibus vel aliis ecclesiasticis beneficiis, compelli auctoritate apostolice sedis vel legatorum ipsius minime valeatis absque speciali man- dato sedis eiusdem faciente plenam de bac indulgencia men- cionem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum. Datum Lugduni, II. kal. iunii, pontificatus nostri anno secundo.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 284, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/3473f4e5-2932-4c94-aa11-e5435635c887/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success