Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 365, S. 299
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 365, S. 299


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 365, S. 299
Heinricus Dei gracia Spirensis episcopus, sacri imperii can- cellarius, universis Christi fidelibus ad quos presens scrip- tum pervenerit, salutem in Domino sempiternam. Quoniam, ut ait apostolus, omnes stabimus ante tribunal Christi recep- turi prout in corpore gessimus, sive bonum fuerit, sive malum, oportet nos diem messionis extreme misericorclie operibus prevenire ac eternorum intuitu seminare in terris quod red- dente Domino cum multiplicato fructu recolligere valeamus in celis, firmam spem fiduciamque tenentes, quoniam qui parce seminat parce et metct et qui seminat in benedictio-
Hcmling's IFrkuadeobucb. 1 i)
1261 iuni 26.
nibus de benedictionibus et metet vitam eternam. Cum igitur, sicut dilecte in Christo priorissa et conventus sororum pe- nitencium, ordinis sancti Augustini, ecclesie sancti Andree apostoli extra muros Wormac. nobis exponere curaverunt, eedem ecclesiam et claustrum cum officinis suis usibus op- portunis' edificare ceperunt opere sumptuoso et ad consuma- cionem ipsius operis de sustentacione ipsarum proprie sibi non suppetant facultates, universitatem vestram rogamus et monemus et exortamur in Domino in remissionem vobis pec- caminum iniungentes, quatenus de bonis a Deo vobis collatis pias elemosinas et grata subsidia erogetis, ut per subven- cionem vestram opus inceptum consumari valeat et alias earum indigencie provideri, vosque per hec et alia bona, que Dominoinspirante feceritis, ad eterne felicitatis gaudia pervenire possitis. Nos enim de omnipotentis Dei misericordia et beate Marie semper virginis ac beatorum Petri et Pauli, aposto- lorumeius, meritis et auctoritate confisi, omnibus vere peni- tentibus et confessis, qui eis ad premissa manum porrexerint adiutricem vel qui ecclesiam ipsam devote visitaverint, qua- draginta dies de iniuncta sibi penitencia misericorditer rela- xamus. Datum Wormacie, anno Domini MCCLXI. in die sanctorum Iohannis et Pauli.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 365, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/9e763d49-353d-4ffd-9e10-ecf503a722da/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success