Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 231, S. 208
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 231, S. 208


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 231, S. 208
H einricus Dei gracia Romanorum rex et semper augustus, universis imperii fidelibus, quibus presens scriptum exhibitum fuerit, graciam suam et omne bonum. Ex insinuacione pre- sencium pervenire cupimus ad noticiam universorum, quod nos ad instanciam et peticionem dilecti principis nostri Cuon- radi Spirensis episcopi, fidelibus civibus nostris Spirensibus, nec non propter devota obsequia eorundem, que nobis et im- perio exhibuerunt et exhibent incessanter, talem graciam fe- cimus de mera benignitate regia, ut absque qualibet exac- tione thelonii, cum bonis suis apud Oppenheim transeant in descensu et ascensu libere et quiete. Quapropter auctoritate regia et sub obtentu gracie nostre disti icte precipimus, qua- tenus nullus ausu ductus temerario apud locum memoratum
1233 iuni 2.
a bonis civium prelibatorum exactionem thelonii requirere presumat. Quod qui attemptaverit, gravem offensam nostre celsitudinis se noverit incurnsse. Ad maiorem itaque eviden- ciam premisse nostre donacionis sepefatis nostris civibus pre- sentem paginam sigillo nostro celsitudinis communitam ius- simus exhiberi. Testes qui inferfuerunt bii sunt, H. marchio de Baden, comes H. de Wirtenberg, H. nifarius, E. dapifer de Walpurg, C. pincerna de Winterstetden, H. de Ravens- berg, Foueberg, et alii quam plures. Datum apud Esselingen, anno dominice incarnacionis MCCXXXIII. IIII. nonax iunii, indictione VI.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 231, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/35cbca14-6948-4f2e-9bd7-ab4b3b2d60be/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success