Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 139, S. 145
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 139, S. 145



Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 139, S. 145
In nomine sancte et individue TrinitatrsT ISigehardus Dei gracia Laurissensis et Petrns novi castri abbates. Iustum et utile censemus esse, nec a racionis tramite discordat, ut ea que inter personas ecclesiasticas ad tollendum liris fer- mentum auctoritate apostolica mediante concordia solemp- niter celebrantur, perpetue per autentica scripta memorie commendentur. Sane ad noticiam tam presencium vquam futurorum volumus pervenire, quod cum nos super contra- versia, que inter venerabilem dominum Otthonem, episcopum
136 1197 iuli 24.
Spirensem, et dominum Cuonradum abbatem de Mulenbrunnen vertebatur, a summo pontifice iudices essemus delegati, dominus episcopus in me Sigehardum adiunctis mihi Cuonrado decano, Andrea scholastico, Alberto custode et Friderico cellerario maioris ecclesie Spirensis, abbas vero in me Petrum adiunctis mihi Cuonrado sancte Walpurgis et Sifrido de Odenheim abbatibus, Ulrico de Ubedingen et Rudolfo cellerariis, compromiserunt nostro stare consilio super con- troversia supradicta. De communi itaque consilio statuimus, quod dominus episcopus non debeat aliquid unquam ab ipso abbate de Mulenbrunnen et fratribus eius extorquere, quod in ordine eorum prohibitum est, videlicet quod in curtibus eorum et in terminis claustri nec ipse nec sui carnibus ves- cantur, nec alia huiusmodi extorqueant, vel eos gravent in parangariis, et non nisi amicabiles hospitaciones apud eos accipiat. In bonis quoque eorum hereditariis, scilicet apud Kesch, Luzheim et sanctum Leonem, nullas faciat exactio- nes, sed ipsi consuetum et ab antiquo institutum censum de illis sibi persolvant. Statuimus eciam, ut predictus abbas cum fratribus suis non utatur pascuis ultra terminos, quos priores coloni habuerunt, quod vulgo dicitur Almeinde, nec ligna incidant in forestis episcopi absque consensu et licen- cia sua vel subditorum suorum. Hec autem que predicta sunt, servaturum se promisit bona fide quoad vixerit, et tactis evangeliis iuravit dominus episcopus, et banc publicam cartam inde per conserisum ipsius conscriptam ad perpetue firmitatis munimen, sigilli sui impressione curavit roborare. Nos quoque cupientes, ea que ut diximus pio consensu et amica composicione coram nobis apostolica sunt auctoritate celebrata, firma et inconcussa permanere, eandem paginam nostris sigillis duximus confirmare. Facta sunt hec anno incarnacionis Domini MCLXXXXVII. indictione XV. VIII. kal. iulii, in presencia capituli Spirensis ecclesie, scilicet Cuon- radi decani, A*nuTee scolastici, Alberti custodis, Friderici cellerarii, Alberti portenarii, Sifridi de Haselach, magistri Eberhardi de Orengowe, et Bertholdi subcustodis, presen- tibus eciam Marquardo Hirsaugiensi, Sifrido de Odenheim, Cuonrado de sancta Walpurga, Wolframo de Sunnensheim, et Wicmanno de utrina valle abbatibus, qui ad maiorem huius facti firmitatem suas eciam bullas, una cum capitulo Spirensi scripto presenti apponere curaverunt.
1198 ianuar 21.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 139, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/2d75a2f8-8dbf-4d79-b912-9c46a873158a/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success