Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 206, S. 190
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 206, S. 190

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 206, S. 190
Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis de- cano et capitulo Spirensi salutem et apostolicam benedic- tionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam rigor equitatis, quam ordo exigit racionis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter dilecti in Domino filii vestris iustis precibus incli- nati personas vestras et locum, in quo divino estis obsequio mancipati, cum omnibus que in presencia racionabiliter pos- sidetis, aut in futurum prestante Domino. iustis modis poteri- tis adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, specialiter autem ecclesiam de Ezzelingin cum pertinenciis suis, sicut eam iuste canonice ac pacifice possidetis, vobi.s et per vos Spirensi ecclesie, auctoritate apostolica confir- mamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectio- nis et confirmacionis infringere, vel ei ausu temerario con- traire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indig- nacionem omhipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apo- stolorum eius, se noverit incursurum. Datum Reate, III. idus augusti, pontificatus nostri anno decimo.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 206, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/37692393-bf22-4fc1-ada7-a682caab98fb/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success