Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 237, S. 212
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 237, S. 212

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 237, S. 212
1235.
dudum eis collata violenter diripiant, sancfe Spirensi eccle- sie, que possessionibus iam labitur, subvenire decrevimus, ne propter defectum rerum divinum officium laudabiliter ab an- tiquo in dicta ecclesia institutum diminuatur. De consensu itaque et bona voluntate Cuonradi de Steinahe, archidiaconi Spirensis, donavimus ecclesiam in Ditensheim, tam in iure patronatus, quam in dote, decimis, mancipiis, vineis, agris, ortis, cultis et incultis, canonicis maioris ecclesie Spirensis deinceps possidendam, fructus quoque inde provenientes uni- versos indulsimus eisdem in communes usus ad honorem Dei et sanctissime matris sue in prefata Spirensi ecclesia ser- viencium distribuendos. Ipsi vero perpetuum in ecclesia me- morata de consensu archidiaconi, qui pro tempore fuerit, in- stituant vicarium competenti et honesta sibi porcione vel prebenda deputata. Ut autem hec nostrjj concessionis sive donacionis auctoritas rata et inconvulsa permaneat in evum, presentem cartam exinde conscriptam sigilli nostri fecimus impressione cqmmuniri. Acta sunt hec anno dominice incar- nacionis MCCXXXV. presentibus Cuonrado maioris ecclesie Spirensis preposito, Sigfrido decano, Ceizolfo, Cuonrado et Cuonrado sancti Germani, sancti Guidonis et sancte Trini- tatis prepositis, et aliis quam pluribus testibus ad hoe vo- catis et rogatis.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 237, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/751d3664-dfda-49a8-b9b5-5836fa169827/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success