Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 555, S. 481
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 555, S. 481



Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 555, S. 481
In nomine Domini, amen. Nos Petrus de Fleckenstein, prae- positus majoris ecrlesiae Spirensis, considerantes, quod in- curia et ignorantia privilegiorum et instrumentorum praefatae Spirensis ecclesiae, sicut experimento didicimus, gravia damna et pericula intulerunt ecclesiae memoratae: eapropter prae- dictis periculis et damnis, quantum possumus occurrere cu- pientes, pro remedio animae nostrae, qui de saepedicta ec
472 1314 juni 18.
clesia multos honores et utilitates quam plurimas diebus nos- tris percepimus, de consensu honorabilium virorum, domino- rum decani et capituli ecclesiae praedictae, ordinavimus et praesentibus ordinamus. ut praefati decanus et canonici, as- sumptis sibi praebendariis majoribus habentibusque medias praebendas, librum privilegiorum, omnia privilegia etinstru- menta utilia et necessaria continentem, adjecto quod quae in eodem libro non sunt scripta, quod ad eundem redigantur, uno, duobus vel tribus diebus immediatis singulis annis, feria quarta proxima ante festum beati Jacobi apostoli vel feria quarta proxima post dictum festum, coram se legi faciant publice et expresse, ita quod omnes et singuli, qui inter- fuerint, hujusmodi privilegia et instrumenta valeant memori- ter retinere. Et ut ad praemissam lecturam omnes canonici et praebendarii supradicti promptius et libentius conveniant, nos ipsis redditus annuos et perpetuos octo librarum hal- lensium, quos comparavimus pro Gotschalco dicto Scheflin, cive Spirensi, super prato sito citra Rhenum in loco dicto bey dem wile, juxta pratum Engelmanni de Bebingen et dicti Schaf, civium Spirensium, nec non juxta pratum Ellae, relictae quondam dicti Knoltz, prout in literis super hoc con- fectis plenius continetur, contulimus et conferimus per prae- sentes, ita videlicet, ut inter praesentes et ad finem eandem iecturam continuo duntaxat audientes, nulla licentia obfenta vel alia causa quacunque impediente, aequaliter dividantur. Et ue praedicta nostra ordinatio ludibrio fiat vel ad nihilum redigatur, volumus et praescntibus ordinamus, ut si aliquo anno infra mensem post praedictum terminum, nisi evidens et urgens necessitas excuset, praescripta nostra ordinatio negligatur, praefati redditus saltem pro illo anno ad eccle- sias sanctorum Germani. Guidonis et sanctae Trinitatis Spi- rensis, cessante qualibet contradictione, pleno jure devol- vantur. Et ut haec rata, firma et inconvulsa permaneant. sigillum uostrom in testimonium omuium praemissorum prae- sentibus duximus appendendum. Nos quoque decanus et ca- pitulum praedicti in consensum atque robur omnium prae- missorum sigillum capituli nostri una cum sigillo domini prae- positi praedicti praesentibus duximus appendendum. Datum anno Domini MCCCXIIII. feria tertia ante festum Joannis baptistae proxima.
1314 juli 30. 473
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 555, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/38e98020-9296-4f6e-9462-10c9d10d06de/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success