Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 447, S. 370
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 447, S. 370
1279 iuli 18.
Wernherus Dei gracia sancte Moguntinensis sedis archi- episcopus, sacri imperii per Germaniam archicancellarius, dilectis in Christo priori et conventui monasterii Lymbur- gensis, ordinis sancti Benedicti, Spirensis diocesis, salutem in Domino. Digne agere credimus, cum beneficencie nostre manum porrigimus in eis negociis, in quibus vidimus pium propositum et presertim religiosorum locorum commoda pro- curantur. Cum igitur, sicut nobis oblata vestra peticio con- tinebat, dilectus in Christo Gerwinus monasterii vestri abbas ecclesiam parochialem in Wydentail, Spirensis diocesis, cu- ius ius patronatus pertinuit ad eundem, vobis et monasterio vestro de permissione et ratihabicione venerabilis fratris episcopi et dilectorum in Christo prepositi, decani et capi- tuli Spirensis, in augmentum vestrarum contulerit prebenda- rum, prout in literis eorundem super eo confectis plenius continetur, devocionis vestre precibus favorabiliter annuen- tes, quod per episcopum, prepositum, decanum, capitulum et abbatem predictos in hac parte factum existit, gratum et ratum habentes, illud auctoritate presencium confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Datum apud As- schaffenburc, anno Domini MCCLXXIX. XV. kal. augusti.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 447, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/3921912f-d111-4f64-9980-8eaaa57b6432/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success