Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 398, S. 327
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 398, S. 327
Olemens episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, de- cano et capitulo ecclesie Spirensis salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et ho- nestum, tam vigor equitatis, quam ordo exigit racionis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effec- tum. Eapropter dilecti in Domino filii, vestris iustis postu- lacionibus grato concurrentes assensu, omnes libertates et immunitates, a Romanorum pontificibus, predecessoribus nos- tris, sive per privilegia seu alias indulgencias vobis et ec- clesie vestre. concessas, nec non libertates et immunitates secularium exactionum a regibus et principibus aliisque Christi fidelibus racionabiliter vobis seu ecclesie predicte indultas, sicut eas iuste ac pacifice obtinetis, vobis et per vos eidem ecclesie auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presump- serit, indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum. Datum Vi- terbii, VII. idus septembris, pontificatus nostri anno quarto.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 398, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/f98f6f8f-a247-4326-a8b1-bf2b5c977b0f/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success