Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 207, S. 190
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 207, S. 190


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 207, S. 190
ln nomine sancte et ixidividue Trinitatis, amen. Heinricus divina favente clemencia Romanorum rex et semper augu- stus in perpetuum. Cum universa sub lunari globo existencia corrupcioni et mutabilitati subiaceant, necesse est, ut omnis disposicio et ordina,cio humana, sicut fit cum temporei, ita eciam per successionem temporis a memoria hominum, quf labilis est, elabatur. Sed huic incommoditati sagacitas ho- minum adhibuit ren^edium scripture suffragium et vii'orum hominum testimonium. Notum sit igitur universis presentem
1226 november 26. 181
paginam inspecturis, tam presentis etatis, quam future poste- ritatis, quod nos inclinati ad preces dilectorum principum nostrorum, in nostra generali curia Wirceburg existencium, videlicet Sigfridi Moguntini venerabilis archiepiscopi, Theo- derici Trevirorum venerabilis archiepiscopi, Heinrici Colo- niensis venerabilis archiepiscopi, venerabilium Hermani, Sig- fridi, Heinrici et Heinrici, Erbipolensis, Augustensis, Worma- ciensis et Eiestetensis episcoporum, Ludewici illustris ducis Bavarie, Hermani marchionis de Baden, donacionem ecclesie in Esselingen, quam inclitus noster genitor, Fridericus Ro- manorum rex, imperator augustus, maioris ecclesie Spirensis canonicis fecit in translacione corporis Philippi regis a Ba- benbergensi civitate ad Spiram, gratam et ratam habentes, quidquid iuris in dicta ccclesia Esselingen ex paterna suc- cessione, vel ex alia quacunque causa nobis competere vi- deretur, canonicis dicte ecclesie Spirensis maioris liberaljter contulimus, liberam eis dantes facultatem de redditibus pre- fate ecclesie Esselingen et nunc et in posterum pro sue vo- luntatis arbitrio disponendi. Ut autem hec omnia perpetua firmitate subnixa pcrmaneant, presens privilegium inde con- scribi iussimus et sigillo nostre maiestatis communiri, sta- tuentes et districtissime precipientes, ut nemo sit unquam, qui hanc nostram ordinacionem aliquo modo infringere pre- sumat. Quod si quisquam facere attemptaverit, quinquaginta libras puri auri componat, dimidiam partem fisco nostro, re- liquam partem sepedicte ecclesie Spirensi persolvendam, nostra ordinacione nihilominus rata et inconvulsa permanente, Testes huius rei sunt, principes suprascripti et ceteri, quo- rum nomina subsequuntur. Heinricus maior Constanciensis pre positus, imperialis aule prothonotarius, Fridericus de Druoh- tingen, Albero de Wange, Albertus de Rossewag, Cuonra- dus de Steinach, Eberhardus dapifer de Walpurg, Cuonra- dus pincerna de Windersteten, et alii quam plures. Acta sunt hec anno Domini MCCXXVI. indictione XV. (XIIII.) VI. kal. decembris. Datum apud Wirceburg in Cazenwicho, anno, mense, indictione prescriptis.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 207, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/398aba6b-9c9c-4705-9f6e-4eaf651c14e1/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success