Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 351, S. 290
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 351, S. 290


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 351, S. 290
H einricus Dei gracia episcopus Spirensis electus, imperialis aule cancellarius, omnibus in perpetuum. Ex instinctu specia- liter pervenit divino ordinacio et promocio eorum, que cul- tum ecclesiarum et divini nominis possunt pariter et redimere. Attendenfes igitur devocionem principum precedencium et aliorum orthodoxorum tunc vivencium, qui cum nisu et solli- citudine ecclesiam Spirensem et alias extulerint libertatibus, prediis et quibusdam ornatibus divino cultui competentibus et maliciam presencium, qui reprobo sensu dediti ecclesiis et viris ecclesiasticis detrahunt, omnia que valent pro viri- bus detrahentes et considerantes quoque curias et areas sitas super quandam partem fundamenti ecclesie Spirensis per inundacionem Reni continuam minari ruinam et ex con- sequenti si ad presens non subveniretur eisdem, ipsam eccle
1259 iuni 20. 281
siam communem eciam pati casum et ruinam, communicato consilio nostri capituli Spirensis taliter duximus statuendum. Persona cuiuscunque condicionis et generis denominata ad prebendam in ecclesia Spirensi, que maior vicaria dicitur, sine contradictione qualihet dabit et assignabit incontinenter capitulo Spirensi viginti marcas puri argenti, vel carebit pri- mis daobus annis successive prebende sue proventibus me- dietate totaliter convertendis sive redigendis ad obstaculum predicte inundacionis Reni fluminis et ad succurrendum ruine, que timetur Spirensi ecclesie multipliciter exinde imminere vel aliam ipsius utilitatem secundum quod tunc necesse fuerit vel opportunum. Ille autem, cui minor deputabitur vicaria, que divisa maior dicitur, decem marcas dabit, vel biennie «ciam carebit dimidia porcione prebende secundum formam superius expeditam. Volentes a nunc huiusmodi laudabile statutum futuris temporibus vigere et manere stabile et incon- cussum, omnes nostros et capituli Spirensis successores, ut omnia prescripta irrefragabilitcr teneant et observent, teneri et observari faciant, per presentes legaliter obligamus. Ad cuius facti certam evidenciam, robur et memoriam presentes literas super hoc confectas nostri et capituli Spirensis sigil- lorum munimine fecimus roborari. Actum sollempniter in ca- pitulo Spirensi, anno Domini MCCLVIIII. in vigilia beati Io- hannis baptiste. In nomine Domini Iesu Christi, amen.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 351, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/3b803a5d-1b01-4c21-a230-4f51064052e3/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success