Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 145, S. 150
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 145, S. 150

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 145, S. 150
140 1204.
esse volumus, quod Marquardus de Anewilre, (quondam im- perialis aule dapifer, ab Eberhardo de Rieth, nobili viro comparavit nonaginta marcis predium, quod situm est iuxta Rechholtz, videlicet paludem et terram cultam et incultam, que partim iacet in Mettenbeim, partim in Hillensheim, cum pratis, pascuis, aquis, et aliis appendiciis, et illud ab ipso in feodo suscepit, quod in elemosinam sancte Dei genitricis perpetue virgini Marie et monasterio de Hemmenrode idem Marquardus contulit. Verum cum proprietas istius predii ad Wissenburgensem ecclesiam pertineret et iam dictus Eber- hardus ipsum inde in beneficio teneret, ecclesia illa aliena- cionem sue proprietatis sine competenti recompensacione pati non debuit. Obtinuit ergo Marquardus, quod pie me- morif abbas Godefridus et totus sue ecclesie conventus con- sensit, et bona voluntate concessit, ut ipse daret sexaginta marcas puri argenti, quibus compararetur illud allodium, quod ecclesie proprium esset, et in feodum Eberhardo ab ecclesia cederet, et Marquardus illud secundo ab Eber- hardo teneret, et sic antenominatum predium bene Wis- senburgensi ecclesie per empcionem alterius recompensa- tuin libera proprietate monasterio de Hemmenrode posset donari. Sepe autem dictus dapifer morte preventus pre- taxatam pecuniam sexaginta marcarum non persolvit, sed monasterium de Hemmenrode easdem marcas filiis Eberardi, Cuonrado scilicet de Riethberg, Hermanno, Bertoldo, Hein- rico, Friderico, Eberardo, postmodum dedit, et ipsi allodium suum in Lengenfelt abbati et ecclesie de Wissenburg assig- naverunt et in feodum receperunt. Idem ergo abbas, cum consensu et consilio fratrum suorum nec non fidelium mini- sterialium, nobis mediantibus possessionem bonorum de Rech- holtz. cum universis pertinenciis suis a sua iurisdictione ex- emptam, abbati et monasterio de Hemmenrode, libere et nulla contradictione obstante donavit et hanc donacionem debita sollempnitate firmavit. Insuper ut nichil de contingen- tibus omitteretur, prenotati Cuonradus de Riethberg et fra- tres sui in presencia nostra et per manum nostram omni iuri suo in bonis sepe taxatis de Rechholtz, penitus renun- ciaverunt et largicionem monasterio de Hemmenrode factam approbantes suo assensu roboraverunt. Ut autem hec utilis et laudanda ordinacio perpetua stabilitate rata et inconvulsa permaneat, presentem paginam conscribi et sigilli nostri appensione muniri fecimus et auctoritate Dei omnipotentis.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 145, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/1299042a-aa76-47a3-8bd0-8da1302a599e/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success