Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 685, S. 646
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 685, S. 646


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 685, S. 646
N os Lambertus Dei et apostolicae sedis gratia episcopus Spirensis, tenore praesentium publice profitemur, quod quia venerabilis pater, dominus Ebeihardus abbas monasterii in Wissenburg, ordinis sancti Benedicti, nostrae dioecesis, ut patronus praebendae sacerdotalis, quam discretus vir, Berthol- dus natus Heinrici olim sculteti oppidi Novaecivitatis in nos- tra ecclesia Spirensi obtinet. eidem Berth. nomine praeben- dae suae ex certis causis indulsit, in quantum in eo fuit. quod ipse Berth. nomine praebendae ceHtum duarnm lib- rarum hallensium de et super bonis praebendae stiae dan- dum vendere possit pro praetio quadraginta lihrarum hal
1365 jani 26.
lensium sub pacto recompensationis m titilitatem eviden- tem dictae praebemlae convertendarum. quod ef nobis idem Bertb. facere promisit et praebendam suam et bona ad eandem spectantia pro, eodem censu solvendo obli- gare pro se et suis in ipsa praebenda successoribus. Nos etiam per omnia secundum tenorem literae dicti abbatis. cui haec praesens nostra litera est transfixa, ipsum contrac- tum fieri permittimus et eidem contractui faciendo nostrum consensum adbibemus, verum cum etiam percepimus eviden- ter hujusmodi contractum fore utilem praebendae praedictae pro cultura bonorum ad ipsam praebendam spectantium, dan- tes has literas nostro sigillo sigillatas in testimonium super eo. Anno Domini MCCCLXV. feria quinta post festum beati Johannis baptistae.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 685, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/3f65c589-df19-4782-875f-59003bbd15e0/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success