Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 657, S. 609
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 657, S. 609


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 657, S. 609
In nomine sanctae et individuae Trinitatis, amen. Karolus quarhis divina favente clementia Romanorum imperator sem- per augustus et Bohemiae rex, ad perpetuam rei memoriam. Etsi imperialis mnjestatis circumspecta henignitas de in- nata pietatis clementia omnium subditorum commodis vigi- lanter intendit, ad illorum tamen quietem et statum tranquil- lum quodam singulari dignationis affectu inclinatur propen- sius, quos amplioris sedulitatis et fidei grata constantia re- commendat. Nos itaque consideratis multiplicibus meritis probitafis venerabilis Gerhardi Spirensis episcopi, principis, consiliarii et devoti nostri dilecti, quibus ipse constanti animo nostrum ac sacri imperii honorem et statum prosecutus est hactenus et auctore Domino in antea ferventius prosequetur, sibi, successoribus suis ac Spirensi ecclesiae supradictis uni- versa et singula privilegia et literas, quae et quas super ju- ribus, libertatibus, gratiis, consuetudinibus, donationibus, con- cessionibus et indultis, usibus, observantiis et emunitatibus, nec non singulis feodibus, praediis, castris, oppidis, villis, munitionibus, jurisdictionibus, altis et bassis, pignorum seu hypothecarum obligationibus, judiciis, theoloniis et quibus- cunque dominiis et pertinentiis suis et ecclesiae praedictae a nobis et clarae memoriae divis Romanorum imperatoribus et regibus, praedecessoribus nostris, obtinuisse noscuntur, in omnibus suis tenoribus, sententiis, punctis et clausulis de verbo ad verbum, prout scripta seu scriptae sunt, ac si te- nores hujusmodi praesentibus inserti consisterent, etiamsi de hiis in praesentibus jure vel consuetudine deberet fieri mentio specialis, sicut digne possumus et sicut provide et rationabiliter processerunt, approbamus, ratificamus et de solita benignitate imperiali ex certa nostra scientia ac etiam praesentibus innovamus, salvis nichilominus nostris et imperii sacri juribus et quorumlibet aliorum. Inhibentes universis et singulis principibus, comitibus, baronibus, nobilibus, mili- tibus, clientibus, civibus et universitatibus terrarum, distric- tuum, civitatum et locorum sacri imperii, qui pro tempore
1355 april 5.
fuerint, cujuscunque etiam dignitatis aut status existant fide- libus noslris, ne dictum episcopum, successores suos et ipsam Spirensem ecclesiam in perpetuum adversus praesentis nos- trae approbationis, ratificationis et confirmationis indultum non impediant aut sinant quomodolibet impediri sub poena centum marcharum auri puri, quam contrafacientes quoslibet» dum et quotiens contrafactum fuerit, incurrisse decernimus ac earum medietatem fisco nostro imperiali, residuam vero par- tem injuriarum passorum usibus applicari. Signum .j. serenis- simi principis et domini, domini Karoli quarti Romanorum im- peratoris invictissimi et gloriosissimi Bohemiae regis. Testes hujus rei sunt reverendus in Christo pater, dominus Petrus Ostiensis et Nelletrensis episcopus sanctae Romanae eccle- siae cardinalis et venerabilis Nicolaus, patriarcha Aquile- giensis, frater noster, Joannes Olomucensis, Theodericos Mia- densis, Philippus Wlceranensis, Egidius Vicentinensis epis- copi, nec non illustres Nicolaus Oppaniae, "Vladjslaus Tesch- menensis, Otto Brunswicensis, Joannes marchio Montisferrati et Bolko Falcenbergensis principes atque Joannes Nurenber- gensis et Burchardus Magdeburgensis burggravii, Ludovicus de Ottingen et Heinricus de Schwartzenberg comites, nec non aliorum principum et nobilium multitudo, presentium sub nos- trae imperialis majestatis sigillo testimonio literarum. Actum et datum Romae, anno Domini millesimo trecentesimo quin- quagesimo quinto, octava indictione, nonas aprilis in die paschae, resurrectionis dominicae, dum imperialis nostra co- ronatio fieret, regnorum nostrorum anno nono, imperii vero primo. Per dominum cancellarium, P. praepositus Wra- tislaviensis.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 657, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/f18896d3-db9f-49f5-853e-3201e4b15f98/charter>, accessed 2025-02-28+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success