Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 498, S. 419
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 498, S. 419

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 498, S. 419
Reverendo in Christo patri ac domino .. Dei gracia Spirensi episcopo, prior totusque conventus monasterii in Schwartz- ahe, Argentinensis diocesis, debite subiectionis reverenciam et cum devocione omni modo famulatum. Ad vestre reve- rende paternitatis noticiam presentibus cupimus pervenire, quod vacante abbacia nostri monasterii ex morte bone me^ morie quondam domini Dietherici, abbatis nostri ibidem, cor- pore quoque eiusdem ecclesiastice tradito sepulture, nos in- vocata Spiritus sancti gracia omnes in simul congregati una- nimiter et concorditcr dominum Nibelungum, tunc nostri mo- nasterii cellerarium et monachum, virum providum et ho- nestum, in temporalibus et spiritualibus circumspectum, ido- neum et utilem nostro monasterio et iura eius tueri valentem elegimus canonice in abbatem nostri monasterii memorati, quam electionem revcrendus pater dominus noster episcopus Argentinensis, premissa examinacione et cognitis meritis nostris et dicti nostri electi, approbans coniirmavit. Ideo vestram reverendam paternitatem pro dicto domino, nunc nostro abbate requirimus iuimiliter et rogamus, quatenus ei- dem domino nostro abbati ius et proprietatem in tempora- libus administrandi, administracionem quoque temporalium, prout vestrum requirit olficium, concedere dignemini et con- ferre. In premissorum autem testimonium sigillo nostri con- ventus presentes duximus roborandas. Datum anno Domini MCCXCV. feria tercia post lestum beati Hilarii.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 498, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/4284188d-63f5-4bf1-96db-53d40a9982bc/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success