Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 78, S. 99
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 78, S. 99
Heinricus Dei gracia Romanorum imperator augustus. Oui ecclesiarum quarumlibet utilitati et honori diligenter prospi- cimus, speciali sollicitudine commodum et honorem sancte Spirensis ecclesie merito requirimus. Quam enim parentes nostri singulari semper excoluerunt studio, nos quoque pre
6*
90 1114 august 29.
ceteris honorainus quasi quodam dilectionis privilegio. Placuit domno Brunoni eiusdem sedis antistiti, cum Hezelone preposito ceterisque canonicis quoddam concambium facere, scilicet ut ea que fratres in Oppiwiler tenuerunt, ipse a fratribus acci- peret, in civitate autem tres libras et V. solidos, censum vi- delicet de curtibus iudforum, libere fratrum utilitati restitueret. Quod quia absque nostro consensu et voluntate fieri non po- tuit, res ad nos delata est, et diligenter examinata compla- cuit. Notum igitur omnibus tam presentis quam futuri temporis fidelibus esse volumus, quia et nos fratrum utilitate perspecta, buic commutacioni adquiescimus, hac tamen condicione, ut si supradicte iudeorum curtes predictum censum incendio vel aliqua occasione solvere non potuerint, eiusdem loci episcopus preposito et fratribus quicquid minus fuerit, sine omni con- tradictione restituat, si quid autem superfuerit, in eorum uti- litatem pariter concedat. Et quia hoc auctoritate nostra fac- tum, omni tempore ratum et inconvulsum permanere volumus, sigilli nostri impressione hanc cartam corroborari precepimus. Huius autem rei testes aifuerunt Bruno Trevirensis archi- episcopus, Fridericus Coloniensis archiepiscopus, Hezelo pre- positus, Burchardus decanus, Uonulfus magister, Uuocnandus custos, cum ceteris canonicis, Heremannus marchio, Godefri- dus palatinus et alii principes complures. Ekbert advocatus in vice Egenonis pueri advocati, Cuono tribunus, Adeloldus, Anselmus, Gerungus. Acta anno dominice incarnacionisMCXIIII. regnante Heinrico quarto Romanorum imperatore augusto, anno VII. venerabilis Brunonis episcopi, IIII. kal. septembris.
♦
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 78, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/4750610a-7af0-411e-b7b7-b22d02762b57/charter>, accessed at 2024-11-21+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success