Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 491, S. 412
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 491, S. 412



Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 491, S. 412
Fridericus Dei gracia episcopus Spirensis. Sciant cuncti, quod nos literas domini Alexandri quarti pape vidimus et inspici fecimus nulla parte suspectas hac forma: Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus, priorisse et conventui ecclesie sancti Lamberti, ordinis sancti
129*.
Augustini, secundum statuta ordinis fratrum predicatorum vi- ventibus, Spirensis diocesis, salutem et apostolicam bene- dictionem. Iustis petencium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et vota, que a racionis tramite non dis- cordant, effectu prosequente complere. Cum igitar ex parte vestra fuit propositum coram nobis, Conradus de Lichten- stein, Theodoricus et Emercho milites, ius patronatus, quod habebant in ecclesia de Dandestat, Spirensis diocesis, di- lecti illii Spirensis electi ad hoc accedente consensu, prout spectabat ad eos, vobis et per vos ecclesie vestre pia et provida libertate duxerint concedendum, sicut in literis inde confectis dicitur plenius contineri: nos vestris supplicacio- nibus inclinati, quod super hoc ab eisdem militibus pie ac provide factum est, ratum habentes et gratum, id auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio com- munimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere vel ei ausu temerario con- traire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indigna- cionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apo- stolorum eius, se noverit incursurum. Datum Viterbii, V. kal. augusti, pontificatus nostri anno tercio. (1257 die 28 iulii.) — Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus, priorisse et conventui ecclesie sancti Lam- berti, ordinis sancti Augustini, secundum statuta ordinis fra- trum predicatorum viventibus, salutem et apostolicam bene- dictionem. Devocionis vestre precibus inclinati auctoritate presencium vobis indulgemus, ut possessiones et alia bona mobilia et immobilia, exceptis feodalibus, que personas libe- ras sororum ad ecclesiam vestram mundi relicta vanitate volancium et professionem faciencium, in eadem si reman- sissent, in seculo racione successionis vel quocunque alio iusto titulo contigissent et potuissent dare libere aliis: pe- tere, recipere ac retinere libere valeatis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemp- tare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et bea- torum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursu- rum. Datum Viterbii, VII. idus augusti, pontificatus nostri anno tercio. (1257 die 7 augusti.) In cuius testimonium huic karte sigillum nostrum duximus appendendum. Anno Domini MCCXCIV.
404 1294.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 491, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/8d761a80-3c57-42eb-a75c-8aaf52837124/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success