Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 157, S. 157
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 157, S. 157



Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 157, S. 157
In nomine sancte et individue Trinitatis, amen. Fridericus secundus divina favente clemencia Romanorum rex et semper augustus et rex Sicilie in perpetuum. Si homini iudeo ad- huc sub umbra legis veteris constituto, superfiuum videba- tur et vanum orare pro mortuis, nisi eos, qui decesserant speraret resuscitandos, nos qui sub tempore gracie et veri- tatis sumus constituti, sub firmitate catholice fidei de futura mortuorum resurrectione dubitare non possumus. Salubre et necessarium orare pro caris nostris iudicamus et largicione elemosinarum eis subvenire, ut si forte aliquid eis culpe hu- mane fragilitatis inheserit, elemosinis et oracionibus vivorum dejeatur. Notum igitur esse volumus omnibus presentem paginam inspecturis, tam presentis etatis, quam posteritatis successive, quod nos eo die, quo corpus carissimi patrui nostri Philippi, gloriosi Romanorum regis augusti, translatum a civitate Babenbergensi, ubi innocenter et tam crudeliter, quam fraudolenter occubuit, in Spirensi ecclesia, ad busta imperatQrum et regum parentum et antecessorum nostrorum,
148 12t3 december 26.
qai ibidem sepulti sunt, fecimus sepeliri. ad houorem Dei et beate Marie virginis, iu cuius honore ecclesia Spirensis est fundata et ob salutem animarum dilecti patris nostri Heinrici incliti Romanorum imperatoris augusti et regis Si- cilie, et iam dicti carissimi patrui nostri regis Philippi. Ro- manorum regis augusti, simul quoque pro animabns aliorum parentum nostrorum, ecclesiam in Esselingen, que iure he- reditario proprietatis ad nos pertinebat, iam dicte ecclesie Spirensi liberaliter tradidimus, videlicet tam in iure patro- natus, quam in omnibus aliis, que ad ipsam ecclesiam in Esselingen pertinere non dubitantur, dote, decimis, homini- bus et quidcunque est, quod ad ipsam ecclesiam spectare cognoscitur, ita quod universi proventus seu redditus pro- venientes quoquo modo ab ipsa ecclesia, dote, decimis, oblacionibus, sive fucis et locacionibus, cedant ad commu- nes usus dictorum canonicorum Spirensis ecclesie et in eorum voluntate et arbitrio sit atque facultate sicut voluerint de v ipsa ecclesia ordinare, ad hoc, nt ipsi studiosius et cum maiore devocione anniversarios tam patris, tam patrui nostri recolant et ordinent celebrari. Ut autem hec omnia per- petua firmitate subnixa permaneant, presens privilegium inde conscribi iussimus et sigillo maiestatis nostre communiri, statuentes et districtissime precipientes, ut nemo sit umquam, qui hanc donacionem nostram aliquo modo infringere pre- sumat. Ouod qui facere attemptaverit, quinquaginta libras auri puri componat, dimidiam partem fisco nostro, partem reliquam sepedicte Spirensi ecclesie persolvendam. Huius rei testes sunt, Theodericus Trevirensis archiepiscopus, Wolframus abbas de Wissenburg, Chunradus abbas de Mu- lenbrunnen, Daniel abbas de Sconavia, abbas Uterinevallis, abbas de Alba, atque abbas de Limburg, abbas de Oten- heim, abbas de Sunnesheim, Eberbardus de Eberstein, co- mes Gotfridus et comes Chunradus de Calwe, comes Al- bertus de Lewenstein, Albertus de Antse, Rudolfus de Chiselowe, Marquardus de Wilre, Albertus de Rossewach, Waltherus pincerna de Sips, Beringerus frater suus, Hein- ricus magister coquine de Rotemburch, et alii quam plures. Signum -j- domini Friderici securidi divina favente clemencia Romanorum regis et semper augusti et regis Sicilie. Ego Chumadus Metensis et Spirensis episcopus imperialis aule cancellarius, vice domini Sifridi Moguntine sedis archiepi- scopi et tocins Germanie archicancellarii recognovi. Acta
1213 december 26. 149
suot hec anno dominice incarnacionis MCCXIII. indictione II. regnante domino Friderico secnndo, Dei gracia Roma- norum rege semper augusto et Sicilie rege, anno Romani regni ipsius II. Sicilie vero XVI. feliciter. Datum in civitate Spirensi III. kal. mensis ianuarii.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 157, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/4dbb9095-99e1-4a24-b1de-87dcb2b1b009/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success