Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 134, S. 143
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 134, S. 143

Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 134, S. 143
1196. 133
vero descendendo usque ad rivum nomine Rotalbe et per transitum eiusdem rivi, sic vero ascendendo montem usque ad stratam. que ducit ad villam Sobenbette, et sic per de- scensum predicte strate usque ad bivium, sic vero ascendendo usque moncium cacumina et directa linea in longitudine ca- cuminum descendendo quoadusque pervenitur ad montem Buchenscheit dictum et per transitum eiusdem montis usque ad lapidem metalem, qui vulgo dicitur Marstein, et sic per descensum usque ad stratam et ab hac strata usque ad ante- prefatum locum nomine Meigelenbrucken. Allodium quoque de Buchenscheidt, quidam miles Albertus nomine conductus viginti tribus talentis et equo feodum, quod, a me tenebat, mihi reddidit, ego vero omnia sepedictis fratribus ob salu- tem anime mee sicut et cetera atque pro servicio duarum librarum in proprietatem pleno assensu uxoris ac liberorum meorum cum duobus mansis in Fischach ab eodem milite mihi resignatis contradidi. Hoc autem ego Fridericus nobis fratribus et amicis meis vallis sancte Marie renovando con- firmare studui, ne succrescencium insolencia vestre religiose quieti perturbaciones inferret. Huius donacionis testes sunt Gerardus, Albertus, Ensfridus, Ernestes, Bernhardus, Ar- noldus, Cuno, Carolus, Constantinus, Dancradus, Albertus, Wilhelmus, Gottefridus, Volmarus, Lampertus, Rudegerus, Heinricus et alii quam plures. Acta sunt hec anno ab incarna- cione Domini MCXCVI. indictione XIIII. expacta XVIII. concur- rente I. Celestino sancte Romane exxlesie papante anno V. Heinrico cesare imperante anno V. Friderici imperatoris filio.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 134, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/a0fa04df-434c-4fd3-b044-56761d8f5511/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success