Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 382, S. 313
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 382, S. 313
N os Eberhardus Dei gracia Wormaciensis episcopus, Otto comes de Eberstein, G. de Epenstein senior, Rupertus comes irsutus, tenore presencium profitemur, quod nos omnem que- stionis et dissencionis materiam, que inter venerabilem pa- trem dominum Heinricum, Spirensem episcopum ex parte una et Simonem de Eberstein, filium comitis Geminipontis, ex parte altera vertebatur, ipsis in nos tanquam arbitros consencientibus decidimus in hunc modum. Simon predictus renunciabit sicut renunciavit et renunciat plane et expresse hic et alias castro Luterburg et omnibus bonis attinentibus et illis eciam, que quondam fuerunt Wezelonis de Bergen, sicuti multis preventibus ante hoc renunciavit eisdem et in- super ratam habebit renunciaciouem huiusmodi iuxta formam
304 1264 october 18.
renunciacionis patrdi sui domini Ottonis de Eberstein pre- dicti in suis literis comprehensam. Item de ordinacione nostra dedit dominus Spirensis episcopus dicto Simoni cen- tum marcas argenti legalis, pro quibus castrensis suus erit in Bruchsella, ipse vero Simon equivalenciam dictarum mar- carum in bonis suis dicto episcopo demandabit, que ab ipso et ecclesia sua possidebit titulo feodali. Item dictus Simon ad nostrum arbitrium renunciavit et renunciat omni actioni, que sibi videbatur competere contra dictum dominum Spi- rensem occasione iudeorum, quos recedentes a Bretheim in suam civitatem recepit. Item Heinricus scultetus de Bruch- sella et Heinricus scultetus quondam in Dithensheim dicto episcopo et sue ecclesie manumittit et eciam manumisit. In testimonium predictorum nostra, domini Spirensis et Simonis predicti sigilla presentibus sunt appensa. Actum et datum anno Domini MCCLXHII. in die beati Luce evangeliste. Adi- cimus eciam supradictis, quod si vel dictus episcopus vel Simon predictis arbitrium infringeret antedictum, periurus sit honoris et fidei violator.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 382, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/5b095f3f-b252-46ff-bf42-8231b02f929e/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success