Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 368, S. 301
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 368, S. 301


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 368, S. 301
Universis presencium inspectoribus et auditoribus, Berthol- dus Dei gracia episcopus Babenbergensis, Otto de Eberstein et Emicho de Lyningen comes, tocius boni plenitudinem cum salute. Ad universitatis vestre noticiam cupimus pervenire, quod cum inter venerabilem dominum H. episcopum et cives Spirenses super quinque articulis hic expressis, primo super moneta Spirensi pro eo, quod hactenus est neglecta, se- cundo super ponte faciendo ultra fluvium, qui Lusze vocatur, tercio super passagio apud Ketsch, quarto super exactione, que ungelt volgariter appellatur, quinto super septem per- sonarum iuramentis, prout in felicis recordacionis Beringeri Spirensis episcopi, nostri predecessoris, literis est expressum, discordia orta fuisset, nostro super hiis arbitrio submise- runt. Super quibus inter eundem dominum episcopum et cives eosdem nobis mediantibus et eisdem consencientibus talis concordia intervenit, quod idem dominus episcopus at- tendens eorundem civium obsequia sibi per eos hactenus ex-
292 1262 aprii 1.
hibita et quod eciam exhibere poterunt in posterum graciora, promittit eisdem civibus bona fide, quod supra predictis quin- que articulis vel aliquo ipsorum nunquam movebit eisdem civibus aliquam questionem, nec occasione articulorum eorun- dem in aliquo gravabit eosdem, obligans quemlibet successo- rem suum capituli Spirensis accedente consensu ad eadem fideliter observanda. In cuius rei testimonium et evidenciam pleniorem fieri fecimus presens scriptum et una cum nostro- rum domini episcopi Spirensis predicti, maioris, sancti Ger- mani, sancti Widonis et sancte Trinitatis ecclesiarum Spi- rensium sigillorum munimine roborari. Actum apud Heiligen- stein, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo se- cundo, kal. aprilis.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 368, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/5b16343a-2e5e-441e-a91e-9a9c546cc15f/charter>, accessed 2025-02-25+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success