Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 291, S. 244
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 291, S. 244


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 291, S. 244
H Dei gracia Spirensis electus, S. decanus totumque ca- pitulum ecclesie Spirensis, universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit, saltftem in vero salutari. Quo- niam humane voluntates ex diversis causis plerumque varian- tur, opere precium est, ut ea que ad honorem et laudem Omnipotentis deputantur, tam literali caucione quam privi- legiorum munimine fulciantur. Ad noticiam igitur tam pre- sencium quam futurorum pervenire cupimus, quod cum Ir- mengardis relicta illustris viri Hermanni marchionis de Baden nostre diocesis, saniori ducta consilio ob remedium anime dicti marchionis et remissionem peccatorum, ipsius suorum- que liberorum illustrium virorum Hermanni et Rudolphi me- moriam imposterum celebrandam, apud Buren prope Baden claustrum sacrimonialium edificare cepisset, nec ad ipsius operis consumacionem vel personarum ibidem Domino nostro Iesu Christo famulari volencium sustentacionem proprie sup- peterent facultates, usi salubri consilio domine et matris sue Irmengardis, hec bona videlicet iura patronatus in Ettlingen ecclesiarum et in Baden, decimam que ipsis cedebat apud Uffenzheim, villas in Winden et Buren, cum omnibus suis attinenciis, duas curias in Ose et unam in Eberstein, duo- decim libras Argentinensis monete de censibus ipsorum in Selse persolvendis contulerunt et in ipsam cum omni iure, quo dicta bona ad ipsos pertinebant, transtulerunt, dantes eidem I. plenam potestatem, ut eadem bona ad usus dicti claustri sine difficultate qualibet et contradictione conferat, ita videlicet quod quicquid pater ipsorum ipsique H. et R. in prefatis bonis perceperunt prenotatum claustrum eadem
1246 iuli. 235
percipiendi gaudeat integritate. Ut autem hec donacio ro- bur obtineat firmitatis, nec ab aliquo valeat innposterum vio- lari, presentem literam sigillis nostro et capituli Spirensis, dominorum Eberhardi et Ottonis fratrum et comitum de Eber- stein et Eberhardi iunioris, Ulrici comitis de Wirtenberg, nec non ipsorum marchionum necesse fuit insigniri. Sunt et alii huius donacionis testes: presbiteri omnium sanctorum Ar- gentinensis diocesis, plebani in Ettlingen et in Winnisheim (Sunnesheim ?) scilicet Simundus et Wezilo, Cuonradus no- tarius. Albertus miles de Libenstein, Burcardus et Henricus dicti Rodere de Iberch, Erlewinus scultetus de Pforzheim et Rimo miles, et alii quam plures. Datum anno Domini MCCXLVI. mense iulio.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 291, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/b6fb8503-a4a8-4fe6-b082-43044f5d654f/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success