Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 698, S. 671
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 698, S. 671
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 698, S. 671
In nomine et sanctae et individuae Yrinitatis, feliciter, amen. Ad perpetuam rei memoriam. Carolus quartus divina fa- vente clementia Romanorum imperator semper augustus et Bohemiae rex, venerabili Lamperto, episcopo Spirensi, prin- cipi consiliario, devoto suo dilecto, gratiam suam et omne bonum. Dudum celebrandae memoriae divi Romanorum im- peratores et reges praedecessores nostri habito respectu ad multiplicia studiosae fidelitatis obsequia, quibus antecessores tui sacrum imperium bonorarunt, multa quidem beneticia ei- dem impenderunt ecclesiae, mter quae sex grassos turonen- ses super theoloneo Reni de quolibet vase vini et ahis mer- cantiis quibuscunque pro rata, juxta morem et consuetudi- nem tbeoloneorum super alveo Rcni eidem ecclesiae doua
662 1369 jtmi 29.
verunt. Et sicut de talibus imperialis nostra serenitas re- latione veridica plenam informationem accepit, praefati sex grassi turonenses sub modo et conditione expressatis supe- rius nondum fuerunt ecclesiae praedictae proprietas, sed pig- noris titulo habiti sunt pro quadraginta quinque millibus flo- renorum, ea conditione, quod usufructus et omnia percipienda et percepfa non deberent in summa principali decidi, eo quod fructus, obventiones et percepta hujusmodi praefati praedecessores nostri tuis antecessoribus propter multa grata servitia, quae ab ipsis acceperant, in donum prudenti deli- beratione praevia liberaliter erogarunt, sicut etiam imperialis nostra majestas sub regio Romano et imperiali titulis haec omnia et quaevis ab eis dependentia et eisdem connexa de certa scientia approbavit, ratificavit, de novo concessit et auctoritate caesarea confirmavk. Nos igitur attendentes, quod Spirensis ecclesia nobile sit et insigne membrum sacri Romani imperii et adeo dulci conatu et affectu sincero divi praede- cessores nostri ejusdem ecclesiae complexi fuerunt gratiosam prosecutionem honoris et status, ut plerique ipsorum, sicut evidens facti demonstrat notitia, suas inibi elegerint sepul- turas et considerantes attente, quod antedicta Spirensis ec- clesia adeo sit attenuata redditibus et solutionibus annuis, quod fructus, obventiones et proventus ipsius custodiis cas- trorum et munitionum non valeant convenienter sufficere, nedum quod inde sacri Romani imperii promovendis et ma- nutenendis honoribus serviatur, animo deliberato, non per errorem aut improvide, sed sano principum, comitum, baro- num ac procerum sacri Romani imperii, fidelium nostrorum occedente consilio, magnae tuae fidei gratum nobis adver- tentes judicium, eo quod multo jam tempore ob sacrosanctae Romanae ecclesiae et sacri Romani imperii honoris et sta- tus incrementa felicia, juxta donatam tibi coelitus industriam fidelissimo studio laborasti, de imperialis potestatis plenitudine et de certa nostra scientia, tibi et successoribus tuis epis- copis ibidem, qui pro tempore fuerint et eidem Spirensi ec- clesiae in perpetuum supradictos sex grassos turonenses de quolibet vase vini et aliis mercantiis juxta modum expressa- tum superius in et super theoloneo in Utenheim fluminis Reni, ubi recipiuntur ad praesens, in veram et perpetuam heredi- tatem, proprietatem, nec non justae et verae hereditatis et proprietatis possessionena et titulum benigne largimur, damus, conferimus et donamus cum auctoritate, baylia et potestate
1369 jani 29. 663
plenissima praedictos sex grassos turonenses antedicti theo- lonei super et in praefato flumine ibidem in Utenheim acci- piendi, levandi et tollendi per eos, quos industria tua prae- ficiendos duxerit, et eosdem sex grassos per omnem modum praedictum, dum et quoties tibi aut successoribus tuis Spi- rensibus episcopis pro utilitatc et commodo Spirensis eccle- siae visum fuerit expedire, in Luterburg seu alibi ubicunque in tuo et ecclesiae tuae dominio locare et instituere possis et valeas et tui successores possint et valeant, impedimento quolibet procul moto. Decernentes et hoc imperiali perpetue valituro statuentes edicto, quod officiales tui et sucdfessornm tuorum ad mandatum tuum et ejus episcopi, qui pro tempore fuerit, absque alia requisitione nostri vel successorum nostro- rum, omnes et singulos, qui contempto praesenti privilegio adversus nostrae gratiae imperialis indultum praefatum theo- loneum non solverit et expedierit ad plenum eo modo, quo expressatur supcrius, inpignorari, detineri ct arrestari cor- poribus et rebus possint et valeant, ut moris est, et in hoc et circa hoc omnia et singula facere, quac cacteri principes sacri Romani imperii consimili gaudcntes privilegio facere et exsequi possunt de consuetudine vel de jure. Mandamus igitur universis et singulis principibus, comitibus, nobilibus, baronibus, militibus, clientibus, nec non judicibus, scultetis. consulibus, juratis, civibus et universitatibus civitatum, oppi- dorum et locorum quorumlibet sacri Romani imperii,. qui pro tempore fuerint, fidelibus nostris dilectis, quatenus te, suc- cessores tuos et eandem Spirensem ecclesiam circa prae- dictae nostrae donationis, concessionis et largitionis, col- lationis, approbationis, ratificationis, confirmationis et man- dati gratiam sub omni modo, forma et conditione, prout expressatur superius, pro suis viribus, bona fide et abs- que cujuslibet contradictionis obice, manuteneant et con- servent, neque ammodo te, successores tuos et eandem ec- clesiam Spirensem directe vel indirecte, publice vel occulte, quovis ingenio vel colore quaesitis molestent, impediant, turbent vel inquietent aut molestari, impediri, turbari seu in- quietari permittant quomodolibet in futurum, sub poena per- ditionis et amissionis omnium privilegiorum, jurium, liber- tatum et gratiarum, quae et quas a nobis sacro imperio seu Romanorum imperatoribus et regibus, praedecessonbus nos- tris sub quibuscunque tenoribus, sententiis, punctis et clau- sulis obtinuisse noscuntur, quae ct quas in casum, ubi con
664 1369 juni 29.
travenerint seu quavis temeritate contravenire praesumpse- rint, annullamus, cassamus, irritamus et pro uullis, cassatis, irritatis haberi volumus et teneri et sub poena mille marca- rum auri purissimi, quas praeter poenas expressatas superius ab eo, qui contrafecerit, toties, quoties contrafactum fuerit, irremissibiliter exigi volumus et earum medietatem nostri imperialis aerarii sive fisci, residuam vero partem tuis et successorum tuorum usibus applicare, supplentes omnem de- fectum, si quis in praemissis vel eorum altero, obscuritate sententiaram, verborum sollempnitatis obivisse aut alias quo- vis modo* compertus fuerit, de certa nostra scientia et de_ plenitudine imperatoriac potestatis. Signum .{. seremssimi principis et domini, domini Caroli quarti, Komanorum impera- toris invictissimi et gloriosissimi Bohemiae regis. Testes hu- jus rei sunt, reverendissimus in Christo pater, dominus Guido Portuensis episcopus, sanctae Romanae ecclesiae cardinalis pro majestate nostra caesarea m partibus Italiae locum te- nens, et generalis vicarius. Venerabiles : Johannes Olomucen- sis, imperialis nostrae aulae cancellarius, Wilhelmus Luca- nensis, Franciscns Terventinensis et Johannes Spoletanensis ecclesiarum episcopi. Illustres: Rupertus Lignicensis et Hein- ricus Litwaniae duces, Johannes dictus Zoweslaus Moraniae marchio. Spectabilis Franciscus de prato comes. Nobiles: Bernhardus bnrggravius de Donyn pro majestate caesarea ci- vitatis Lucanae capitaneus, Petrus de Waitenberg imperialis nostrae camerae magister, Bohnslaus de Wilhartitz imperialis nostrae camerae marscallus, Andreas et Beneschius fratres de Duba, imperialis camerae nostrae magistri, Johannes de Wartenberg, imperialis pincerna, Andreas de Brunneck, Lu- poldus de Nortemberg, imperialis coquinae magister, Luki- nus de vicecomitibus, Johannes de Cassowora, Sdenko de Sternberg, Hartriuindus Fuehs de Dornbeim, Goetzo de Reyn, Heinricus Schenk de Lutershusen, Michael et Hermannus de Sansheim, Colmannus de Donerstein, Petrus de Lisky et alii quam plures nostri et imperii sacri nobiles et fideles, praesentium sub bulla aurea typario nostrae majestatis im- pressa testimonio literarum. Datum in civitate nostra Lucana, arino Domini millesimo trecentesimo sexagesimo nono, indic- tione septima, tertio kalendas julii, regnorum nostrorum anno vicesimo tertio, imperii vero quinto decimo. Ego Johannes Dei gratia Olomucensis episcopus, sacrae imperialis aulae cancellarius vice reverendi in Christo patris, domini Colo-
1369 juni 29. G65
niensis archiepiscopi, sacri imperii per Italiam archican- cellarii recognovi.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 698, in: Monasterium.net, URL </mom/BischoefeSpeyer/5b40c05c-3dc1-4ec6-9286-af4ff2b2d5ab/charter>, accessed at 2025-01-10+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success