Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 730, S. 724
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 730, S. 724


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 730, S. 724
N os Rabanus Dei gratia electus episcopus Spirensis, uni- versis praesentium inspectoribus salutem et credere subnota- tis. Tenore praesentium recognoscimus nobis promisisse et promittimus per haec scripta, quod omnia privilegia consu- libus et civibus seu civitati Spirensi a sede apostolica seu a divis imperatoribus et regibus Romanorum indulta, conser- vare et meliorare debeamus, nec in aliquo molestare, et si ab aliquo molestati in eis fuerint, tueri pro viribus debeamus, quodque contenti esse debeamus sententiis, quas idem con- sules et cives Spirenses nobis, cum a nobis vel a nostro certo nuntio requisiti fuerint, proferent, sub sui debito jura- menti. Haec etiam, quae ipsis consulibus, civibus et civitati Spirensi a felicis memoriae Friderico, Sibotone, Emichone, Walramo, Gerardo, Adolfo et Nicolao, quondam Spirensi- bus episcopis, antecessoribus nostris, sunt concessa et in- dulta, etiam conservare et rata habere promittimus, vide- licet, quod nullum clericum vel laicum in civitate Spirensi seu ejus praeurbio captivare debeamus, nisi sit rite et legi- time convictus de aliquo forefacto, pro quo captivari merito debeat absque dolo. Item quod super nullum civem aut in- colam civitatis Spirensis aliquem judicem specialem eccle- siasticum extra civitatem Spirensem statuamus, quamdiu pa- ratus est coram judicibus nostris in civitate Spirensi, de se querulantibus stare juri, ita etiam, quod non prohibeantur iidem judices nostri per minas manifestas seu gravamina aliqua alia notoria judicare. Item quod nos vel quiquam ju- dex noster in cives vel incolas dictae civitatis Spirensis seu quilibet eorum nullas excommunicationis, inhibitionis aut in- terdicti sententias proferamus, nec citatione et evictione rite et legitime praemissis, et quod ratione singularium per
1397 september 12. 715
sonarum excommunicatarum nullum interdictum ponamus in civitate Spirensi absque dolo. Item quod omnia, quae inter antecessores nostros decanos et capitula ecclesiarum Spi- rensium omnium ex una et consules et cives civitatis Spi- rensis ex altera parte fuerint aliquando in discordia et nunc sunt sopita hincinde et amicata, rata et grata inviolabiliter habere promittimus et debemus, quod et ipsi consules et ci- ves vice versa nobis promiserunt. In quorum omnium testi- monium et perpetuam roboris firmitatem sigillum nostrum praesentibus est appensum. Datum feria quarta infra octa- vam festi nativitatis beatae Manae virginis, anno millesimo Irecentesimo nonagesimo septimo.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 730, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/add46d83-12cf-43b1-a771-15cf0f7133f4/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success