Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 51, S. 61
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 51, S. 61


Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, Nr. 51, S. 61
In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus divina favente clemencia rex. Si loca ab antecessoribus et parentibus
52 1063 ianuar 31.
nostris divinis cultibus et officiis mancipata aliquibus bonis augemus, aut confirmamus, id nobis et in presenti et in fu- turo seculo prodesse non dubitamus. Quapropter notum esse volumus omnibus Christi nostrique fidelibus, tam futuris quam presentibus, qualiter nos pro remedjo. .anime. Pfltris nostrl pie memorie Heinrici imperatoris.,...nec non ob peticionem fidelis nostri Einhardi sancte Spirensis ecclesie episcopi, ceterorumque regni nostri principum, episcoporum, ducum, comitum consilio atque intervencione, quoddam forestum Luiz- hard nuncupatum, a predicto genitore nostro Heinrico impe- ratore ad monasterium sancte Marie in Spira qaondam tra- ditum et confirmatum, locis infra subnotatos terminos sitis adauximus, ac melioravimus, scilicet de prenominato foresto Luizhard usque in Waldorf, et inde in Ofderesheim, inde autem in fluvium Suuarzaha, et per decursum eiusdem fluvii usque in Renum, deinde ex ulteriori ripa Reni, in Lancwa- dun flumen, ac sic per ascensum huius fluminis usque ad aliud antiquum forestum Rechholz nomine, ex altera autem parte ab eo loco, ubi Horebach Renum intrat, per ascensum eiusdem amnis Horebach usque in Lengenveld, de Lengenveld vero in Suuebehhenheim, ubi curtis est Widegouuen, inde au- tem ad flumen Spira dictum, et iuxta Spira sursum usque in Vosegun. Hec eiusdem foresti augmenta cum banno eciam nostro predicte sancte Spirensi ecclesie donavimus et confir- mavimus, ea videlicet racione, ut prefatus episcopus suique successores tali deinceps lege, ac proprietate his additamen- tis nostris utantur, quali idem episcopus illo antiquo foresto Luizhard hactenus est usus. Ut ergo hec nostra regalis tra- dicio firma et inconvulsa omni permaneat evo, hanc cartam inde conscribi, manuque propria, ut inferius cernitur, corro- borantes, sigilli nostri impressione iussimus insigniri. Signum domni Heinrici quarti regis -j-. Fridericus cancellarius vice Sigefridi archicancellarii recognovi. Data est II. kal. fe- bruarii, anno dominice incarnacionis MLXIII. indictione I. anno autem ordinacionis domni Heinrici quarti regis VIII. regni vero VI. Actum Wormacie in Dei nomine feliciter amen.
Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe zu Speyer, ed. Remling, 1852 (Google data) 51, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/BischoefeSpeyer/5c94bf7d-8349-4bb0-b181-4f728078047b/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success